| Existima, C. Aquili, modo et ratione omnia Romae Nae- | 28.4 |
| vium fecisse, si hoc quod per litteras istius in Gallia gestum | 5 |
| est recte atque ordine factum videtur. Expulsus atque | |
| eiectus e praedio Quinctius accepta insigni iniuria confugit | |
| ad C. Flaccum imperatorem, qui tunc erat in provincia, | |
| quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratia nomino. Is | |
| eam rem quam vehementer vindicandam putarit ex decretis | 10 |
| eius poteritis cognoscere. Alfenus interea Romae cum isto | 29.1 |
| gladiatore vetulo cotidie pugnabat; utebatur populo sane | |
| suo, propterea quod iste caput petere non desinebat. Iste | |
| postulabat ut procurator iudicatum solvi satis daret; negat | |
| Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis | 5 |
| dare non deberet, si ipse adesset. Appellantur tribuni; a | |
| quibus cum esset certum auxilium petitum, ita tum disce- | |
| ditur ut Idibus Septembribus P. Quinctium sisti Sex. | |
| Alfenus promitteret. | |
| Venit Romam Quinctius, vadimonium sistit. Iste, homo | 30.1 |
| acerrimus, bonorum possessor, expulsor, ereptor, annum et | |
| sex mensis nihil petit, quiescit, condicionibus hunc quoad | |
| potest producit, a Cn. Dolabella denique praetore postulat | |
| ut sibi Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula: | 5 |
| qvod ab eo petat qvoivs ex edicto praetoris bona dies | |
| xxx possessa sint. Non recusabat Quinctius quin ita satis | |
| dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto. Decernit— | |
| quam aequum, nihil dico, unum hoc dico, novum; et hoc | |
| ipsum tacuisse mallem, quoniam utrumque quivis intellegere | 10 |
| potuit—sed iubet P. Quinctium sponsionem cum Sex. Naevio | |
| facere: si bona sva ex edicto p. bvrrieni praetoris dies | |
| xxx possessa non essent. Recusabant qui aderant tum | |
| Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut | |
| uterque inter se aut neuter satis daret; non necesse esse | 15 |
| famam alterius in iudicium venire. Clamabat porro ipse | 31.1 |
| Quinctius sese idcirco nolle satis dare ne videretur iudicasse | |
| bona sua ex edicto possessa esse; sponsionem porro si | |
| istius modi faceret, se, id quod nunc evenit, de capite suo | |
| priore loco causam esse dicturum. Dolabella—quem ad | 5 |
| modum solent homines nobiles; seu recte seu perperam | |
| facere coeperunt, ita in utroque excellunt ut nemo nostro | |
| loco natus adsequi possit—iniuriam facere fortissime perse- | |
| verat; aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea | |
| recusantis nostros advocatos acerrime submoveri. | 10 |