| Conturbatus sane discedit Quinctius; neque mirum, cui | 32.1 |
| haec optio tam misera tamque iniqua daretur ut aut ipse se | |
| capitis damnaret, si satis dedisset, aut causam capitis, si | |
| sponsionem fecisset, priore loco diceret. Cum in altera re | |
| causae nihil esset quin secus iudicaret ipse de se, quod | 5 |
| iudicium gravissimum est, in altera spes esset ad talem tamen | |
| virum iudicem veniendi, unde eo plus opis auferret quo | |
| minus attulisset gratiae, sponsionem facere maluit; fecit; | |
| te iudicem, C. Aquili, sumpsit, ex sponso egit. In hoc summa | |
| iudici causaque tota consistit. | 10 |
| Iudicium esse, C. Aquili, non de re pecuniaria, sed de | 33.1 |
| fama fortunisque P. Quincti vides. Cum maiores ita con- | |
| stituerint ut, qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret, | |
| nos inaudita criminatione accusatorum priore loco causam | |
| dicere intellegis. Eos porro qui defendere consuerunt vides | 5 |
| accusare, et ea ingenia converti ad perniciem quae antea | |
| versabantur in salute atque auxilio ferendo. Illud etiam | |
| restiterat quod hesterno die fecerunt, ut te in ius educerent, | |
| ut nobis tempus quam diu diceremus praestitueres; quam | |
| rem facile a praetore impetrassent, nisi tu quod esset tuum | 10 |
| ius et officium potestasque docuisses. Neque nobis adhuc | 34.1 |
| praeter te quisquam fuit, ubi nostrum ius contra illos obtine- | |
| remus, neque illis umquam satis fuit illud obtinere quod | |
| probari omnibus posset; ita sine iniuria potentiam levem | |
| atque inopem esse arbitrantur. | 5 |
| Verum quoniam tibi instat Hortensius ut eas in con- | |
| silium, a me postulat ne dicendo tempus absumam, | |
| queritur priore patrono causam defendente numquam | |
| perorari potuisse, non patiar istam manere suspicionem | |
| nos rem iudicari nolle; neque illud mihi adrogabo, me | 10 |
| posse causam commodius demonstrare quam antea demon- | |
| strata sit, neque tamen tam multa verba faciam, propterea | |
| quod et ab illo qui tum dixit iam informata causa est | |
| et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa | |
| possum, brevitas postulatur, quae mihimet ipsi amicissima | 15 |
| est; faciam quod te saepe animadverti facere, Hortensi; | 35.1 |
| totam causae meae dictionem certas in partis dividam. | |
| Tu id semper facis, quia semper potes, ego in hac causa | |
| faciam, propterea quod in hac videor posse facere; quod | |
| tibi natura dat ut semper possis, id mihi causa concedit ut | 5 |
| hodie possim. Certos mihi finis terminosque constituam, | |
| extra quos egredi non possim, si maxime velim, ut et mihi | |
| sit propositum de quo dicam, et Hortensius habeat exposita | |
| ad quae respondeat, et tu, C. Aquili, iam ante animo pro- | |
| spicere possis quibus de rebus auditurus sis. | 10 |