Miserum est exturbari fortunis omnibus, miserius est 95.1
iniuria; acerbum est ab aliquo circumveniri, acerbius a
propinquo; calamitosum est bonis everti, calamitosius cum
dedecore; funestum est a forti atque honesto viro iugulari,
funestius ab eo cuius vox in praeconio quaestu prostitit; 5
indignum est a pari vinci aut superiore, indignius ab in-
feriore atque humiliore; luctuosum est tradi alteri cum
bonis, luctuosius inimico; horribile est causam capitis
dicere, horribilius priore loco dicere. Omnia circumspexit 96.1
Quinctius, omnia periclitatus est, C. Aquili; non praetorem
modo a quo ius impetraret invenire <non> potuit, atque adeo
ne unde arbitratu quidem suo postularet, sed ne amicos
quidem Sex. Naevi, quorum saepe et diu ad pedes iacuit 5
stratus obsecrans per deos immortalis, ut aut secum iure
contenderent aut iniuriam sine ignominia sibi imponerent.
Denique ipsius inimici voltum superbissimum subiit, ipsius 97.1
Sex. Naevi lacrimans manum prehendit in propinquorum
bonis proscribendis exercitatam, obsecravit per fratris sui
mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius con-
iugem et liberos, quibus propior P. Quinctio nemo est, ut 5
aliquando misericordiam caperet, aliquam, si non propin-
quitatis, at aetatis suae, si non hominis, at humanitatis
rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet,
dum modo tolerabili, condicione transigeret. Ab ipso re- 98.1
pudiatus, ab amicis eius non sublevatus, ab omni magistratu
agitatus atque perterritus, quem praeter te appellet habet
neminem; tibi se, tibi suas omnis opes fortunasque com-
mendat, tibi committit existimationem ac spem reliquae 5
vitae. Multis vexatus contumeliis, plurimis iactatus iniuriis
non turpis ad te sed miser confugit; e fundo ornatissimo
eiectus, ignominiis omnibus appetitus, cum illum in pa-
ternis bonis dominari videret, ipse filiae nubili dotem
conficere non posset, nihil alienum tamen vita superiore 10
commisit.