| Nunc causa perorata res ipsa et periculi magnitudo, | 91.1 |
| C. Aquili, cogere videtur, ut te atque eos qui tibi in con- | |
| silio sunt obsecret obtesteturque P. Quinctius per senectutem | |
| ac solitudinem suam nihil aliud nisi ut vestrae naturae boni- | |
| tatique obsequamini, ut, cum veritas <cum> hoc faciat, plus | 5 |
| huius inopia possit ad misericordiam quam illius opes ad | |
| crudelitatem. Quo die ad te iudicem venimus, eodem die | 92.1 |
| illorum minas quas ante horrebamus neglegere coepimus. | |
| Si causa cum causa contenderet, nos nostram perfacile cuivis | |
| probaturos statuebamus; quod vitae ratio cum ratione vitae | |
| decerneret, idcirco nobis etiam magis te iudice opus esse | 5 |
| arbitrati sumus. Ea res nunc enim in discrimine versatur, | |
| utrum possitne se contra luxuriem ac licentiam rusticana | |
| illa atque inculta parsimonia defendere an deformata atque | |
| ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati petulantiaeque | |
| addicatur. Non comparat se tecum gratia P. Quinctius, | 93.1 |
| Sex. Naevi, non opibus, non facultate contendit; omnis | |
| tuas artis quibus tu magnus es tibi concedit; fatetur se | |
| non belle dicere, non ad voluntatem loqui posse, non ab | |
| adflicta amicitia transfugere atque ad florentem aliam de- | 5 |
| volare, non profusis sumptibus vivere, non ornare magnifice | |
| splendideque convivium, non habere domum clausam pudori | |
| et sanctimoniae, patentem atque adeo expositam cupiditati | |
| et voluptatibus; contra sibi ait officium, fidem, diligentiam, | |
| vitam omnino semper horridam atque aridam cordi fuisse. | 10 |
| Ista superiora esse ac plurimum posse his moribus sentit. | |
| Quid ergo est? Non usque eo tamen ut in capite for- | 94.1 |
| tunisque hominum honestissimorum dominentur ei qui | |
| relicta virorum bonorum disciplina et quaestum et sum- | |
| ptum Galloni sequi maluerunt atque etiam, quod in illo non | |
| fuit, cum audacia perfidiaque vixerunt. Si licet vivere eum | 5 |
| quem Sex. Naevius non volt, si est homini honesto locus in | |
| civitate invito Naevio, si fas est respirare P. Quinctium contra | |
| nutum dicionemque Naevi, si, quae pudore ornamenta sibi | |
| peperit, ea potest contra petulantiam me defendente ob- | |
| tinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando | 10 |
| tandem posse consistere. Sin et poterit Naevius id quod | |
| libet, et ei libebit id quod non licet, quid agendum est? | |
| qui deus appellandus est? cuius hominis fides imploranda | |
| est? qui denique questus, <qui luctus,> qui maeror dignus | |
| inveniri in calamitate tanta potest? | 15 |