| . . . Naevium ne appellasse quidem Quinctium, cum | 85.21 |
| simul esset <et> experiri posset cotidie; deinde quod omnia | |
| iudicia difficillima cum summa sua invidia maximoque | |
| periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium | |
| iudicium quod uno die transigi posset; ex quo uno haec | 25 |
| omnia nata et profecta esse concedit. Quo in loco con- | |
| dicionem tuli, si vellet pecuniam petere, P. Quinctium | |
| iudicatum solvi satis daturum, dum ipse, si quid peteret, | |
| pari condicione uteretur. | |
| Ostendi quam multa ante fieri convenerit quam hominis | 86.1 |
| propinqui bona possideri postularentur, praesertim cum | |
| Romae domus eius, uxor, liberi essent et procurator aeque | |
| utriusque necessarius. Docui, cum desertum esse dicat | |
| vadimonium, omnino vadimonium nullum fuisse; quo die | 5 |
| hunc sibi promisisse dicat, eo die ne Romae quidem eum | |
| fuisse; id testibus me pollicitus sum planum facturum qui | |
| et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent. | |
| Ex edicto autem non potuisse bona possideri demonstravi, | |
| quod neque fraudandi causa latitasset neque exsili causa | 10 |
| solum vertisse diceretur. Reliquum est ut eum nemo | 87.1 |
| iudicio defenderit. Quod contra copiosissime defensum | |
| esse contendi non ab homine alieno neque ab aliquo | |
| calumniatore atque improbo, sed ab equite Romano, pro- | |
| pinquo ac necessario suo, quem ipse Sex. Naevius procura- | 5 |
| torem relinquere antea consuesset; neque eum, si tribunos | |
| appellarit, idcirco minus iudicio pati paratum fuisse, neque | |
| potentia procuratoris Naevio ius ereptum; contra istum | |
| potentia sua tum tantum modo superiorem fuisse, nunc | |
| nobis vix respirandi potestatem dare. Quaesivi quae causa | 88.1 |
| fuisset cur bona non venissent, cum ex edicto possiderentur. | |
| Deinde illud quoque requisivi qua ratione ex tot creditoribus | |
| nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra dicat, | |
| omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in tali | 5 |
| iudicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime | |
| pertinere. Postea sum usus adversarii testimonio, qui sibi | |
| eum nuper edidit socium quem, quo modo nunc intendit, ne | |
| in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse. Tum | |
| illam incredibilem celeritatem seu potius audaciam protuli; | 10 |
| confirmavi necesse esse aut biduo dcc milia passuum esse | |
| decursa aut Sex. Naevium diebus compluribus ante in posses- | |
| sionem misisse quam postularet uti ei liceret bona possidere. | |
| Postea recitavi edictum quod aperte dominum de praedio | 89.1 |
| detrudi vetaret; in quo constitit Naevium ex edicto non | |
| possedisse, cum confiteretur ex praedio vi detrusum esse | |
| Quinctium. Omnino autem bona possessa non esse con- | |
| stitui, quod bonorum possessio spectetur non in aliqua | 5 |
| parte, sed in universis quae teneri et possideri possint. | |
| Dixi domum Romae fuisse quo iste ne aspirarit quidem, | |
| servos compluris, ex quibus iste possederit neminem, ne | |
| attigerit quidem; unum fuisse quem attingere conatus sit; | |
| prohibitum quievisse. In ipsa Gallia cognostis in praedia | 90.1 |
| privata Quincti Sex. Naevium non venisse; denique ex | |
| hoc ipso saltu quem per vim expulso socio possedit servos | |
| privatos Quincti <non> omnis eiectos esse. Ex quo et ex | |
| ceteris dictis, factis cogitatisque Sex. Naevi quivis potest | 5 |
| intellegere istum nihil aliud egisse neque nunc agere nisi uti | |
| per vim, per iniuriam, per iniquitatem iudici totum agrum, | |
| qui communis est, suum facere possit. |