| Omnia sunt, C. Aquili, eius modi quivis ut perspicere | 84.1 |
| possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et | |
| veritate contendere. Praetor te quem ad modum possidere | |
| iussit? Opinor, ex edicto. Sponsio quae in verba facta | |
| est? si ex edicto praetoris bona p. qvincti possessa | 5 |
| non svnt. Redeamus ad edictum. Id quidem quem ad | |
| modum iubet possidere? Numquid est causae, C. Aquili, | |
| quin, si longe aliter possedit quam praetor edixit, iste ex | |
| edicto non possederit, ego sponsione vicerim? Nihil, | |
| opinor. Cognoscamus edictum. qvi ex edicto meo in | 10 |
| possessionem venerint. De te loquitur, Naevi, quem ad | |
| modum tu putas; ais enim te ex edicto venisse; tibi quid | |
| facias definit, te instituit, tibi praecepta dat. eos ita | |
| videtvr in possessione esse oportere. Quo modo? | |
| qvod ibidem recte cvstodire potervnt, id ibidem cv- | 15 |
| stodiant; qvod non potervnt, id avferre et abdvcere | |
| licebit. Quid tum? dominvm, inquit, invitvm detrv- | |
| dere non placet. Eum ipsum qui fraudandi causa latitet, | |
| eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui | |
| cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de | 20 |
| praedio detrudi vetat. Proficiscenti tibi in possessionem | 85.1 |
| praetor ipse, Sex. Naevi, palam dicit: 'ita possideto ut | |
| tecum simul possideat Quinctius, ita possideto ut Quinctio | |
| vis ne adferatur.' Quid? tu id quem ad modum observas? | |
| Mitto illud dicere, eum qui non latitaret, cui Romae domus, | 5 |
| uxor, liberi, procurator esset, eum qui tibi vadimonium non | |
| deseruisset; haec omnia mitto; illud dico, dominum | |
| expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus | |
| adlatas esse ante suos Lares familiaris; hoc dico . . . | |
| Iul. Severian. §16. | |
| Si qui unum aliquem fundum quavis | 85(fr).10 |
| ratione possideat, ipsum autem dominum patiatur cetera | |
| praedia tenere, is, ut opinor, praedium non bona | |
| videatur alterius possidere. . . . | |
| Quid est possidere? Nimirum in possessione esse | |
| earum rerum quae possunt eo tempore possideri. . . . | 15 |
| Cum domus | |
| erat Romae, servi, in ipsa Gallia privata P. Quincti | |
| praedia, quae numquam ausus es possidere; . . . | |
| Quod si bona P. Quincti possideres, possidere omnia eo | |
| iure deberes. | 20 |