| Hic ego, si Crassi omnes cum Antoniis exsistant, si tu, | 80.6 |
| L. Philippe, qui inter illos florebas, hanc causam voles cum | |
| Hortensio dicere, tamen superior sim necesse est; non | |
| enim, quem ad modum putatis, omnia sunt in eloquentia; | |
| est quaedam tamen ita perspicua veritas ut eam infirmare | 10 |
| nulla res possit. An, ante quam postulasti ut bona possi- | 81.1 |
| deres, misisti qui curaret ut dominus de suo fundo a sua | |
| familia vi deiceretur? Vtrumlibet elige; alterum incredi- | |
| bile est, alterum nefarium, et ante hoc tempus utrumque | |
| inauditum. dcc milia passuum vis esse decursa biduo? | 5 |
| dic. Negas? ante igitur misisti. Malo; si enim illud | |
| diceres, improbe mentiri viderere; cum hoc confiteris, id | |
| te admisisse concedis quod ne mendacio quidem tegere | |
| possis. Hoc consilium Aquilio et talibus viris tam cupidum, | |
| tam audax, tam temerarium probabitur? Quid haec amentia, | 82.1 |
| quid haec festinatio, quid haec immaturitas tanta significat? | |
| non vim, non scelus, non latrocinium, non denique omnia | |
| potius quam ius, quam officium, quam pudorem? Mittis | |
| iniussu praetoris. Quo consilio? Iussurum sciebas. Quid? | 5 |
| cum iussisset, tum mittere nonne poteras? Postulaturus | |
| eras. Quando? Post dies xxx. Nempe si te nihil impe- | |
| diret, si voluntas eadem maneret, si valeres, denique si | |
| viveres. Praetor scilicet iussisset. Opinor, si vellet, si | |
| valeret, si ius diceret, si nemo recusaret, qui ex ipsius | 10 |
| decreto et satis daret et iudicium accipere vellet. Nam, per | 83.1 |
| deos immortalis! si Alfenus procurator P. Quincti tibi tum | |
| satis daret et iudicium accipere vellet, denique omnia quae | |
| postulares facere voluisset, quid ageres? revocares eum | |
| quem in Galliam miseras? At hic quidem iam de fundo | 5 |
| expulsus, iam a suis dis penatibus praeceps eiectus, iam, | |
| quod indignissimum est, suorum servorum manibus nuntio | |
| atque imperio tuo violatus esset. Corrigeres haec scilicet | |
| tu postea. De cuiusquam vita dicere audes qui hoc con- | |
| cedas necesse est, ita te caecum cupiditate et avaritia fuisse | 10 |
| ut, cum postea quid futurum esset ignorares, accidere | |
| autem multa possent, spem malefici praesentis in incerto | |
| reliqui temporis eventu conlocares? Atque haec perinde | |
| loquor, quasi ipso illo tempore, cum te praetor iussisset ex | |
| edicto possidere, si in possessionem misisses, debueris aut | 15 |
| potueris P. Quinctium de possessione deturbare. |