| Diffidebam me hercule, C. Aquili, satis animo certo et | 77.1 |
| confirmato me posse in hac causa consistere. Sic cogitabam, | |
| cum contra dicturus esset Hortensius et cum me esset | |
| attente auditurus Philippus, fore uti permultis in rebus | |
| timore prolaberer. Dicebam huic Q. Roscio, cuius soror | 5 |
| est cum P. Quinctio, cum a me peteret et summe conten- | |
| deret ut propinquum suum defenderem, mihi perdifficile | |
| esse contra talis oratores non modo tantam causam perorare | |
| sed omnino verbum facere conari. Cum cupidius instaret, | |
| homini pro amicitia familiarius dixi mihi videri ore duris- | 10 |
| simo esse qui praesente eo gestum agere conarentur; qui | |
| vero cum ipso contenderent, eos, etiam si quid antea recti | |
| aut venusti habere visi essent, id amittere; ne quid mihi | |
| eiusdem modi accideret, cum contra talem artificem dictu- | |
| rus essem, me vereri. | 15 |
| Tum mihi Roscius et alia multa confirmandi mei causa | 78.1 |
| dixit, ut me hercule, si nihil diceret, tacito ipso officio et | |
| studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis | |
| commoveret—etenim cum artifex eius modi sit ut solus | |
| videatur dignus esse qui in scaena spectetur, tum vir eius | 5 |
| modi est ut solus dignus <esse> videatur qui eo non accedat— | |
| verum tamen: 'Quid? si,' inquit, 'habes eius modi causam | |
| ut hoc tibi planum sit faciendum, neminem esse qui | |
| possit biduo aut summum triduo dcc milia passuum am- | |
| bulare, tamenne vereris ut possis hoc contra Hortensium | 10 |
| contendere?' 'Minime,' inquam, 'sed quid id ad rem?' | 79.1 |
| 'Nimirum,' inquit, 'in eo causa consistit.' 'Quo modo?' | |
| Docet me eius modi rem et factum simul Sex. Naevi quod, | |
| si simul proferretur, satis esse deberet. Quod abs te, | |
| C. Aquili, et a vobis qui adestis in consilio, quaeso ut dili- | 5 |
| genter attendatis; profecto intellegetis illinc ab initio | |
| cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc veritatem et pu- | |
| dorem quoad potuerit restitisse. Bona postulas ut ex edicto | |
| possidere liceat. Quo die? Te ipsum, Naevi, volo audire; | |
| volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce convinci. | 10 |
| Dic, Naevi, diem. 'Ante <diem> v Kalend. intercalaris.' | |
| Bene ais. Quam longe est hinc in saltum vestrum Galli- | |
| canum? Naevi, te rogo. 'dcc milia passuum.' Optime. | |
| De saltu deicitur Quinctius—quo die? possumus hoc | |
| quoque ex te audire? Quid taces? dic, inquam, diem. | 15 |
| Pudet dicere; intellego; verum et sero et nequiquam pudet. | |
| Deicitur de saltu, C. Aquili, pridie Kalend. intercalaris; | |
| biduo post aut, ut statim de iure aliquis cucurrerit, non toto | |
| triduo dcc milia passuum conficiuntur. O rem incredi- | 80.1 |
| bilem! o cupiditatem inconsideratam! o nuntium volu- | |
| crem! Administri et satellites Sex. Naevi Roma trans Alpis | |
| in Sebagninos biduo veniunt. O hominem fortunatum qui | |
| eius modi nuntios seu potius Pegasos habeat! | 5 |