| Etenim si ex edicto possedisti, quaero cur bona non | 73.7 |
| venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint; | |
| nemone fuit cui deberet Quinctius? Fuerunt, et complures | |
| fuerunt, propterea quod C. frater aliquantum aeris alieni | 10 |
| reliquerat. Quid ergo est? Homines erant ab hoc omnes | |
| alienissimi, et eis debebatur, neque tamen quisquam in- | |
| ventus est tam insignite improbus qui violare P. Quincti | |
| existimationem absentis auderet; unus fuit, adfinis, socius, | 74.1 |
| necessarius, Sex. Naevius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi | |
| eximio praemio sceleris exposito cupidissime contenderet ut | |
| per se adflictum atque eversum propinquum suum non modo | |
| honeste partis bonis verum etiam communi luce privaret. | 5 |
| Vbi erant ceteri creditores? denique hoc tempore ubi sunt? | |
| Quis est qui fraudationis causa latuisse dicat, quis qui absen- | |
| tem defensum neget esse Quinctium? Nemo invenitur. At | 75.1 |
| contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt, | |
| defendunt, fides huius multis locis cognita ne perfidia Sex. | |
| Naevi derogetur laborant. In huius modi sponsionem testis | |
| dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent: 'vadimo- | 5 |
| nium mihi deseruit, me fraudavit, a me nominis eius quod | |
| infitiatus esset diem petivit; ego experiri non potui, latitavit, | |
| procuratorem nullum reliquit.' Horum nihil dicitur. Paran- | |
| tur testes qui hoc dicant. Verum, opinor, viderimus, cum | |
| dixerint. Vnum tamen hoc cogitent, ita se gravis esse ut, | 10 |
| si veritatem volent retinere, gravitatem possint obtinere; si | |
| eam neglexerint, ita levis esse ut omnes intellegant non ad | |
| obtinendum mendacium, sed ad verum probandum auctori- | |
| tatem adiuvare. | |
| Ego haec duo quaero, primum qua ratione Naevius | 76.1 |
| susceptum negotium non transegerit, hoc est cur bona quae | |
| ex edicto possidebat non vendiderit, deinde cur ex tot credi- | |
| toribus alius ad istam rationem nemo accesserit, ut neces- | |
| sario confiteare neque tam temerarium quemquam fuisse, | 5 |
| neque te ipsum id quod turpissime suscepisses perseverare | |
| et transigere potuisse. Quid si tu ipse, Sex. Naevi, statuisti | |
| bona P. Quincti ex edicto possessa non esse? Opinor, | |
| tuum testimonium, quod in aliena re leve esset, id in tua, | |
| quoniam contra te est, gravissimum debet esse. Emisti | 10 |
| bona Sex. Alfeni L. Sulla dictatore vendente; socium tibi | |
| in his bonis edidisti Quinctium. Plura non dico. Cum | |
| eo tu voluntariam societatem coibas qui te in hereditaria | |
| societate fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas quem | |
| spoliatum fama fortunisque omnibus arbitrabare? | 15 |