| 'Erat,' inquit, 'illarum partium.' Quid ni? qui apud te | 69.1 |
| esset eductus; quem tu a puero sic instituisses ut nobili | |
| ne gladiatori quidem faveret. Si, quod tu semper summe | |
| cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio | |
| non erat? 'Bruti,' inquit, 'erat familiaris; itaque is inter- | 5 |
| cedebat.' Tu contra Burrieni qui iniuriam decernebat, | |
| omnium denique illorum qui tum et poterant per vim et | |
| scelus plurimum et, quod poterant, id audebant. An omnis | |
| tu istos vincere volebas qui nunc tu ut vincas tanto opere | |
| laborant? Aude id dicere non palam, sed ipsis quos ad- | 10 |
| vocasti. Tametsi nolo eam rem commemorando renovare | 70.1 |
| cuius omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri | |
| arbitror oportere; unum illud dico: Si propter partium | |
| studium potens erat Alfenus, potentissimus Naevius; si fretus | |
| gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora | 5 |
| Naevius impetrabat. Neque enim inter studium vestrum | |
| quicquam, ut opinor, interfuit; ingenio, vetustate, artificio | |
| tu facile vicisti. Vt alia omittam, hoc satis est: Alfenus | |
| cum eis et propter eos periit quos diligebat, tu, postquam | |
| qui tibi erant amici non poterant vincere, ut amici tibi essent | 10 |
| qui vincebant effecisti. | |
| Quod si tum par tibi ius cum Alfeno fuisse non putas, | 71.1 |
| quia tamen aliquem contra te advocare poterat, quia magi- | |
| stratus aliqui reperiebatur apud quem Alfeni causa consisteret, | |
| quid hoc tempore Quinctio statuendum est? cui neque | |
| magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium | 5 |
| redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non | |
| denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa, | |
| verum ante hoc tempus ne fando quidem audita. De re | |
| pecuniaria cupio contendere.—'Non licet.'—At ea con- | |
| troversia est.—'Nihil ad me attinet; causam capitis dicas | 10 |
| oportet.'—Accusa ubi ita necesse est.—'Non,' inquit, | |
| 'nisi tu ante novo modo priore loco dixeris.'—Dicendum | |
| necessario est.—'Praestituentur horae ad arbitrium no- | |
| strum, iudex ipse coercebitur.'—Quid tum?—'Tu aliquem | 72.1 |
| patronum invenies, hominem antiqui offici, qui splendorem | |
| nostrum et gratiam neglegat; pro me pugnabit L. Philippus, | |
| eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet | |
| Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione, | 5 |
| aderunt autem homines nobilissimi ac potentissimi, ut | |
| eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius | |
| qui de capite decernit, sed quivis qui extra periculum sit | |
| perhorrescat.' Haec est iniqua certatio, non illa qua tu | 73.1 |
| contra Alfenum equitabas; huic ne ubi consisteret quidem | |
| contra te locum reliquisti. Qua re aut doceas oportet | |
| Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libel- | |
| los, iudicium accipere noluisse, aut, cum haec ita facta sint, | 5 |
| ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas. |