| Quid deinde fit? Alfenus, ut omnes intellegere possent | 66.1 |
| iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut | |
| ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos | |
| compluris advocat, testatur isto audiente se pro com- | |
| muni necessitudine id primum petere ne quid atrocius | 5 |
| in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur; sin | |
| autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret, | |
| se paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere | |
| quod petat non deberi; se iudicium id quod edat accipere. | |
| Eius rei condicionisque tabellas obsignaverunt viri boni | 67.1 |
| complures. Res in dubium venire non potest. Fit rebus | |
| omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis | |
| ut Alfenus promittat Naevio sisti Quinctium. Venit ad | |
| vadimonium Quinctius. Iacet res in controversiis isto | 5 |
| calumniante biennium, usque dum inveniretur qua ratione | |
| res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare | |
| iudicium causa omnis concluderetur. | |
| Quod officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest | 68.1 |
| quod ab Alfeno praeteritum esse videatur? quid adfertur | |
| qua re P. Quinctius negetur absens esse defensus? An vero | |
| id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius | |
| semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio | 5 |
| parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis domi- | |
| nantibus? Quod si velim confiteri, illud, opinor, concedent, | |
| non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum | |
| fuisse. Mihi autem ad vincendum satis est fuisse procura- | |
| torem quicum experiretur; qualis is fuerit, si modo absentem | 10 |
| defendebat per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror | |
| pertinere. |