| Videamus quae deinde sint consecuta. Hominem P. | 61.5 |
| Quincti deprehendis in publico, conaris abducere; non | |
| patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat ut domum reducatur | |
| ad Quinctium. Hic quoque summe constat procuratoris | |
| diligentis officium. Debere tibi dicis Quinctium, procurator | |
| negat; vadari vis, promittit; in ius vocas, sequitur; iudicium | 10 |
| postulas, non recusat. Quid aliud sit absentem defendi ego | |
| non intellego. At quis erat procurator? Credo aliquem | 62.1 |
| electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset | |
| scurrae divitis cotidianum convicium sustinere. Nihil minus; | |
| eques Romanus locuples, sui negoti bene gerens, denique | |
| is quem, quotiens Naevius in Galliam profectus est, pro- | 5 |
| curatorem Romae reliquit. Et audes, Sex. Naevi, negare | |
| absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit | |
| idem qui te solebat? et, cum is iudicium acceperit pro | |
| Quinctio cui tu et rem et famam tuam commendare profici- | |
| scens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem | 10 |
| exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet? | |
| 'Postulabam,' inquit, 'ut satis daret.' Iniuria postulabas. | 63.1 |
| 'Ita iubebare'; recusabat Alfenus. 'Ita, verum praetor de- | |
| cernebat.'—Tribuni igitur appellabantur.—'Hic te,' inquit, | |
| 'teneo; non est istud <iudicio> pati neque iudicio defendere, | |
| cum auxilium a tribunis petas.' Hoc ego, cum attendo qua | 5 |
| prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. | |
| Cum autem antea dixisse audio et causam ipsam considero, | |
| quid aliud dicere possit non reperio. Fatetur enim libellos | |
| Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin | |
| acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non recusasse, | 10 |
| ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui | |
| auxili causa constitutus est. Aut haec facta non sint necesse | 64.1 |
| est aut C. Aquilius, talis vir, iuratus hoc ius in civitate con- | |
| stituat: cuius procurator non omnia iudicia <acceperit> quae | |
| quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore | |
| tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona | 5 |
| recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum | |
| suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et | |
| ignominiam deripi convenire. Quod si probari nemini | 65.1 |
| potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum | |
| esse iudicio absentem Quinctium. Quod cum ita sit, ex | |
| edicto bona possessa non sunt. At enim tribuni plebis ne | |
| audierunt quidem. Fateor, si ita est, procuratorem decreto | 5 |
| praetoris oportuisse parere. Quid? si M. Brutus inter- | |
| cessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum | |
| et Naevium conveniret, videturne intercessisse appellatio | |
| tribunorum non morae, sed auxili causa? |