| Et in hac eius modi causa P. Quinctius laborabit et | 59.1 |
| diutius in tanto metu miser periculoque versabitur? et | |
| vehementius eum gratia adversarii perterrebit quam fides | |
| iudicis consolabitur? Vixit enim semper inculte atque | |
| horride; natura tristi ac recondita fuit; non ad solarium, | 5 |
| non in campo, non in conviviis versatus est; id egit ut | |
| amicos observantia, rem parsimonia retineret; antiquam | |
| offici rationem dilexit cuius splendor omnis his moribus | |
| obsolevit. At si in causa pari discedere inferior videretur, | |
| tamen esset non mediocriter conquerendum; nunc in causa | 10 |
| superiore ne ut par quidem sit postulat, inferiorem <se> esse | |
| patitur, dumtaxat usque eo ne cum bonis, fama fortunisque | |
| omnibus Sex. Naevi cupiditati crudelitatique dedatur. | |
| Docui quod primum pollicitus sum, C. Aquili, causam | 60.1 |
| omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia debe- | |
| batur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset qua | |
| re ad istam rationem perveniretur. Attende nunc ex edicto | |
| praetoris bona P. Quincti possideri nullo modo potuisse. | 5 |
| Recita edictum. Qvi fravdationis cavsa latitarit. | |
| Non est is Quinctius; nisi si latitant qui ad negotium suum | |
| relicto procuratore proficiscuntur. cvi heres non exstabit. | |
| Ne is quidem. qvi exsili cavsa solvm verterit. * * * * | |
| Quo tempore existimas oportuisse, Naevi, absentem Quin- | 10 |
| ctium defendi aut quo modo? tum cum postulabas ut bona | |
| possideres? Nemo adfuit; neque enim quisquam divinare | |
| poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id re- | |
| cusare quod praetor non fieri, sed <ex> edicto suo fieri iubebat. | |
| Qui locus igitur absentis defendendi procuratori primus | 61.1 |
| datus est? Cum proscribebas. Ergo adfuit, non passus | |
| est, libellos deiecit Sex. Alfenus; qui primus erat offici | |
| gradus, servatus est a procuratore summa cum diligentia. |