| Ego pro te nunc hos consulo post tempus et in aliena re, | 54.1 |
| quoniam tu in tua re, cum tempus erat, consulere oblitus | |
| es; quaero abs te, C. Aquili, L. Lucili, P. Quinctili, | |
| M. Marcelle: vadimonium mihi non obiit quidam socius | |
| et adfinis meus quicum mihi necessitudo vetus, controversia | 5 |
| de re pecuniaria recens intercedit; postulone a praetore ut | |
| eius bona mihi possidere liceat, an, cum Romae domus eius, | |
| uxor, liberi sint, domum potius denuntiem? Quid est | |
| quod hac tandem de re vobis possit videri? Profecto, si | |
| recte vestram bonitatem atque prudentiam cognovi, non | 10 |
| multum me fallit, si consulamini, quid sitis responsuri: | |
| primum exspectare, deinde, si latitare ac diutius ludificare | |
| videatur, amicos convenire, quaerere quis procurator sit, | |
| domum denuntiare. Dici vix potest quam multa sint quae | |
| respondeatis ante fieri oportere quam ad hanc rationem | 15 |
| extremam necessario devenire. Quid ad haec Naevius? | 55.1 |
| Ridet scilicet nostram amentiam, qui in vita sua rationem | |
| summi offici desideremus et instituta virorum bonorum | |
| requiramus. 'Quid mihi,' inquit, 'cum ista summa sancti- | |
| monia ac diligentia? viderint,' inquit, 'ista officia viri boni, | 5 |
| de me autem ita considerent: non quid habeam sed quibus | |
| rebus invenerim quaerant, et quem ad modum natus et quo | |
| pacto educatus sim. Memini; vetus est, "de scurra multo | |
| facilius divitem quam patrem familias fieri posse."' Haec | 56.1 |
| ille, si verbis non audet, re quidem vera palam loquitur. | |
| Etenim si volt virorum bonorum instituto vivere, multa | |
| oportet discat ac dediscat, quorum illi aetati utrumque | |
| difficile est. | 5 |
| 'Non dubitavi,' inquit, 'cum vadimonium desertum | |
| esset, bona proscribere.' Improbe; verum, quoniam tu id | |
| tibi adrogas et concedi postulas, concedamus. Quid si | |
| numquam deseruit, si ista causa abs te tota per summam | |
| fraudem et malitiam ficta est, si vadimonium omnino tibi | 10 |
| cum P. Quinctio nullum fuit? quo te nomine appellemus? | |
| Improbum? At etiam si desertum vadimonium esset, | |
| tamen in ista postulatione et proscriptione bonorum impro- | |
| bissimus reperiebare. Malitiosum? Non negas. Fraudu- | |
| lentum? Iam id quidem adrogas tibi et praeclarum putas. | 15 |
| Audacem, cupidum, perfidiosum? Volgaria et obsoleta | |
| sunt; res autem nova atque inaudita. Quid ergo est? | 57.1 |
| Vereor me hercule ne aut gravioribus utar verbis quam | |
| natura fert, aut levioribus quam causa postulat. Ais esse | |
| vadimonium desertum. Quaesivit a te, statim ut Romam | |
| rediit, Quinctius quo die vadimonium istuc factum esse | 5 |
| diceres. Respondisti statim: Nonis Febr. Discedens in | |
| memoriam redit Quinctius quo die Roma in Galliam pro- | |
| fectus sit; ad ephemeridem revertitur; invenitur dies pro- | |
| fectionis pridie Kal. Febr. Nonis Febr. si Romae fuit, causae | |
| nihil dicimus quin tibi vadimonium promiserit. Quid? hoc | 58.1 |
| inveniri qui potest? Profectus est una L. Albius, homo | |
| cum primis honestus; dicet testimonium. Prosecuti sunt | |
| familiares et Albium et Quinctium; dicent hi quoque testi- | |
| monium. Litterae P. Quincti, testes tot, quibus omnibus | 5 |
| causa iustissima est cur scire potuerint, nulla cur mentian- | |
| tur, cum astipulatore tuo comparabuntur. |