| Itaque maiores nostri raro id accidere voluerunt, prae- | 51.1 |
| tores ut considerate fieret comparaverunt. Viri boni cum | |
| palam fraudantur, cum experiendi potestas non est, timide | |
| tamen et pedetemptim istuc descendunt vi ac necessitate | |
| coacti, inviti, multis vadimoniis desertis, saepe inlusi ac | 5 |
| destituti; considerant enim quid et quantum sit alterius | |
| bona proscribere. Iugulare civem ne iure quidem quisquam | |
| bonus volt, mavolt commemorari se cum posset perdere | |
| pepercisse, quam cum parcere potuerit perdidisse. Haec | |
| in homines alienissimos, denique <in> inimicissimos viri boni | 10 |
| faciunt et hominum existimationis et communis humanitatis | |
| causa, ut, cum ipsi nihil alteri scientes incommodarint, nihil | |
| ipsis iure incommodi cadere possit. | |
| Ad vadimonium non venit. Quis? Propinquus. Si res | 52.1 |
| ista gravissima sua sponte videretur, tamen eius atrocitas | |
| necessitudinis nomine levaretur. Ad vadimonium non venit. | |
| Quis? Socius. Etiam gravius aliquid ei deberes conce- | |
| dere, quicum te aut voluntas congregasset aut fortuna | 5 |
| coniunxisset. Ad vadimonium non venit. Quis? Is, qui | |
| tibi praesto semper fuit. Ergo in eum qui semel hoc com- | |
| misit, ut tibi praesto non esset, omnia tela coniecisti quae | |
| parata sunt in eos qui permulta male agendi causa fraudan- | |
| dique fecerunt? Si dupondius tuus ageretur, Sex. Naevi, | 53.1 |
| si in parvola re captionis aliquid vererere, non statim ad | |
| C. Aquilium aut ad eorum aliquem, qui consuluntur, cucur- | |
| risses? cum ius amicitiae, societatis, adfinitatis ageretur, | |
| cum offici rationem atque existimationis duci conveniret, | 5 |
| eo tempore tu non modo non ad C. Aquilium aut L. Lu- | |
| cilium rettulisti, sed ne ipse quidem te consuluisti, ne | |
| hoc quidem tecum locutus es: 'Horae duae fuerunt; | |
| Quinctius ad vadimonium non venit. Quid ago?' Si | |
| me hercule haec tecum duo verba fecisses: 'Quid ago?' | 10 |
| respirasset cupiditas atque avaritia, paulum aliquid loci | |
| rationi et consilio dedisses, tu te conlegisses, non in eam | |
| turpitudinem venisses ut hoc tibi esset apud talis viros con- | |
| fitendum, qua tibi vadimonium non sit obitum, eadem te | |
| hora consilium cepisse hominis propinqui fortunas funditus | 15 |
| evertere. |