| Quid si debuisset? continuone causa fuisset cur a prae- | 48.1 |
| tore postulares ut bona possideres? Non opinor id quidem | |
| neque ius esse neque cuiquam expedire. Quid igitur | |
| demonstrat? Vadimonium sibi ait esse desertum. Ante | |
| quam doceo id factum non esse, libet mihi, C. Aquili, ex | 5 |
| offici ratione atque ex omnium consuetudine rem ipsam et | |
| factum simul Sex. Naevi considerare. Ad vadimonium non | |
| venerat, ut ais, is quicum tibi adfinitas, societas, omnes | |
| denique causae et necessitudines veteres intercedebant. | |
| Ilicone ad praetorem ire convenit? continuone verum fuit | 10 |
| postulare ut ex edicto bona possidere liceret? ad haec | |
| extrema et inimicissima iura tam cupide decurrebas ut tibi | |
| nihil in posterum quod gravius atque crudelius facere posses | |
| reservares? Nam quid homini potest turpius, quid viro | 49.1 |
| miserius aut acerbius usu venire? quod tantum evenire | |
| dedecus, quae tanta calamitas inveniri potest? Pecuniam | |
| si cuipiam fortuna ademit aut si alicuius eripuit iniuria, | |
| tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas | 5 |
| egestatem. At non nemo aut ignominia adfectus aut iudicio | |
| turpi convictus bonis quidem suis utitur, alterius opes, id | |
| quod miserrimum est, non exspectat, hoc tamen in miseriis | |
| adiumento et solacio sublevatur. Cuius vero bona venie- | |
| runt, cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam | 10 |
| victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore | |
| subiectus est, is non modo ex numero vivorum exturbatur, | |
| sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur. Etenim | |
| mors honesta saepe vitam quoque turpem exornat, vita <ita> | |
| turpis ne morti quidem honestae locum relinquit. Ergo | 50.1 |
| hercule, cuius bona ex edicto possidentur, huius omnis fama | |
| et existimatio cum bonis simul possidetur; de quo libelli | |
| in celeberrimis locis proponuntur, huic ne perire quidem | |
| tacite obscureque conceditur; cui magistri fiunt et domini | 5 |
| constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat pro- | |
| nuntient, de quo homine praeconis vox praedicat et pre- | |
| tium conficit, huic acerbissimum vivo videntique funus | |
| indicitur, si funus id habendum est quo non amici conve- | |
| niunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores | 10 |
| ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas. |