| Quid agimus, Hortensi? quid de hac condicione dicimus? | 45.1 |
| Possumus aliquando depositis armis sine periculo fortuna- | |
| rum de re pecuniaria disceptare? possumus ita rem nostram | |
| persequi ut hominis propinqui caput incolume esse patia- | |
| mur? possumus petitoris personam capere, accusatoris | 5 |
| deponere? 'Immo,' inquit, 'abs te satis accipiam; ego | |
| autem tibi satis non dabo.' Quis tandem nobis ista iura | |
| tam aequa discribit? quis hoc statuit, quod aequum sit in | |
| Quinctium, id iniquum esse in Naevium? 'Quincti bona,' | |
| inquit, 'ex edicto praetoris possessa sunt.' Ergo, id ut | 10 |
| confitear, postulas ut, quod numquam factum esse iudicio | |
| defendimus, id, proinde quasi factum sit, nostro iudicio | |
| confirmemus? Inveniri ratio, C. Aquili, non potest ut ad | 46.1 |
| suum quisque quam primum sine cuiusquam dedecore, | |
| infamia pernicieque perveniat? Profecto, si quid debere- | |
| tur, peteret; non omnia iudicia fieri mallet quam unum | |
| illud unde haec omnia iudicia nascuntur. Qui inter tot | 5 |
| annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset | |
| agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in | |
| vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui | |
| postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per | |
| insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re | 10 |
| agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de | |
| probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium | |
| unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam | |
| repudiet, fateatur se non pecuniam sed vitam et sanguinem | |
| petere, is non hoc palam dicit: 'mihi si quid deberetur, | 15 |
| peterem atque adeo iam pridem abstulissem; nihil hoc tanto | 47.1 |
| negotio, nihil tam invidioso iudicio, nihil tam copiosa advoca- | |
| tione uterer, si petendum esset; extorquendum est invito | |
| atque ingratis; quod non debet, eripiendum atque exprimen- | |
| dum est; de fortunis omnibus P. Quinctius deturbandus est; | 5 |
| potentes, diserti, nobiles omnes advocandi sunt; adhibenda | |
| vis est veritati, minae iactentur, pericula intendantur, formi- | |
| dines opponantur, ut his rebus aliquando victus et perterritus | |
| ipse se dedat?' Quae me hercule omnia, cum qui contra | |
| pugnent video, et cum illum consessum considero, adesse | 10 |
| atque impendere videntur neque vitari ullo modo posse; | |
| cum autem ad te, C. Aquili, oculos animumque rettuli, quo | |
| maiore conatu studioque aguntur, eo leviora infirmioraque | |
| existimo. Nihil igitur debuit, ut tu ipse praedicas. |