| Quid si hoc ipsum quod nunc facit ostendo testimonio | 42.1 |
| esse nihil deberi? Quid enim nunc agit Sex. Naevius? | |
| qua de re controversia est? quod est hoc iudicium in quo | |
| iam biennium versamur? quid negoti geritur in quo ille tot | |
| et talis viros defatigat? Pecuniam petit. Nunc denique? | 5 |
| verum tamen petat; audiamus. De rationibus et contro- | 43.1 |
| versiis societatis volt diiudicari. Sero, verum aliquando | |
| tamen; concedamus. 'Non,' inquit, 'id ago, C. Aquili, | |
| neque in eo nunc laboro. Pecunia mea tot annos utitur | |
| P. Quinctius. Vtatur sane; non peto.' Quid igitur | 5 |
| pugnas? an, quod saepe multis in locis dixisti, ne in | |
| civitate sit, ne locum suum quem adhuc honestissime | |
| defendit obtineat, ne numeretur inter vivos, <ut> decernat | |
| de vita et ornamentis suis omnibus, apud iudicem causam | |
| priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique vocem | 10 |
| accusatoris audiat? Quid? hoc quo pertinet? ut ocius | |
| ad tuum pervenias? At si id velles, iam pridem actum | |
| esse poterat. Vt honestiore iudicio conflictere? At sine | 44.1 |
| summo scelere P. Quinctium, propinquum tuum, iugulare | |
| non potes. Vt facilius iudicium sit? At neque C. Aquilius | |
| de capite alterius libenter iudicat et Q. Hortensius contra | |
| caput non didicit dicere. Quid a nobis autem, C. Aquili, | 5 |
| refertur? Pecuniam petit; negamus deberi. Iudicium | |
| fiat statim; non recusamus. Num quid praeterea? Si vere- | |
| tur ut res iudicio facto parata sit, iudicatum solvi satis | |
| accipiat; quibus a me verbis satis acceperit, isdem ipse, | |
| quod peto, satis det. Actum iam potest esse, C. Aquili; | 10 |
| iam tu potes liberatus discedere molestia prope dicam | |
| non minore quam Quinctius. |