| PRO A. CLVENTIO | |
| ORATIO | |
| Animum adverti, iudices, omnem accusatoris orationem | 1.1 |
| in duas divisam esse partis, quarum altera mihi niti et | |
| magno opere confidere videbatur invidia iam inveterata | |
| iudici Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa | |
| timide et diffidenter attingere rationem venefici criminum, | 5 |
| qua de re lege est haec quaestio constituta. Itaque mihi | |
| certum est hanc eandem distributionem invidiae et crimi- | |
| num sic in defensione servare ut omnes intellegant nihil me | |
| nec subterfugere voluisse reticendo nec obscurare dicendo. | |
| Sed cum considero quo modo mihi in utraque re sit elabo- | 2.1 |
| randum, altera pars et ea quae propria est iudici vestri et | |
| legitimae venefici quaestionis per mihi brevis et non magnae | |
| in dicendo contentionis fore videtur, altera autem quae | |
| procul ab iudicio remota est, quae contionibus seditiose | 5 |
| concitatis accommodatior est quam tranquillis moderatisque | |
| iudiciis, perspicio quantum in agendo difficultatis et quan- | |
| tum laboris sit habitura. Sed in hac difficultate illa me res | 3.1 |
| tamen, iudices, consolatur quod vos de criminibus sic audire | |
| consuestis ut eorum omnium dissolutionem ab oratore quae- | |
| ratis, ut non existimetis plus vos ad salutem reo largiri | |
| oportere quam quantum defensor purgandis criminibus con- | 5 |
| sequi et dicendo probare potuerit. De invidia autem sic | |
| inter nos disceptare debetis ut non quid dicatur a nobis | |
| sed quid oporteat dici consideretis. Agitur enim in cri- | |
| minibus A. Cluenti proprium periculum, in invidia causa | |
| communis. Quam ob rem alteram partem causae sic age- | 10 |
| mus ut vos doceamus, alteram sic ut oremus; in altera | |
| diligentia vestra nobis adiungenda est, in altera fides implo- | |
| randa. Nemo est enim qui invidiae sine vestro ac sine | |
| talium virorum subsidio possit resistere. Equidem quod | 4.1 |
| ad me attinet, quo me vertam nescio. Negem fuisse illam | |
| infamiam iudici corrupti? negem esse illam rem agitatam | |
| in contionibus, iactatam in iudiciis, commemoratam in se- | |
| natu? evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam | 5 |
| penitus insitam, tam vetustam? Non est nostri ingeni, | |
| vestri auxili est, iudices, huius innocentiae sic in hac cala- | |
| mitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma atque | |
| in communi incendio subvenire. Etenim sicut aliis in locis | 5.1 |
| parum firmamenti et parum virium veritas habet, sic in hoc | |
| loco falsa invidia imbecilla esse debet. Dominetur in con- | |
| tionibus, iaceat in iudiciis; valeat in opinionibus ac ser- | |
| monibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur; | 5 |
| vehementis habeat repentinos impetus, spatio interposito et | |
| causa cognita consenescat; denique illa definitio iudicio- | |
| rum aequorum quae nobis a maioribus tradita est retineatur, | |
| ut in iudiciis et sine invidia culpa plectatur et sine culpa | |
| invidia ponatur. Quam ob rem a vobis, iudices, ante quam | 6.1 |
| de ipsa causa dicere incipio, haec postulo, primum id quod | |
| aequissimum est ut ne quid huc praeiudicati adferatis— | |
| etenim non modo auctoritatem sed etiam nomen iudicum | |
| amittemus, nisi hic ex ipsis causis iudicabimus, si ad causas | 5 |
| iudicia iam facta domo deferemus;—deinde si quam opinio- | |
| nem iam vestris mentibus comprehendistis, si eam ratio | |
| convellet, si oratio labefactabit, si denique veritas extor- | |
| quebit, ne repugnetis eamque animis vestris aut libentibus | |
| aut aequis remittatis; tum autem cum ego una quaque de | 10 |
| re dicam et diluam, ne ipsi quae contraria sint taciti cogita- | |
| tioni vestrae subiciatis sed ad extremum exspectetis meque | |
| meum dicendi ordinem servare patiamini; cum peroraro, | |
| tum si quid erit praeteritum animo requiratis. Ego me, | 7.1 |
| iudices, ad eam causam accedere quae iam per annos octo | |
| continuos ex contraria parte audiatur atque ipsa opinione | |
| hominum tacita prope convicta atque damnata sit facile | |
| intellego; sed si qui mihi deus vestram ad me audiendum | 5 |
| benivolentiam conciliarit, efficiam profecto ut intellegatis | |
| nihil esse homini tam timendum quam invidiam, nihil inno- | |
| centi suscepta invidia tam optandum quam aequum iudi- | |
| cium, quod in hoc uno denique falsae infamiae finis aliqui | |
| atque exitus reperiatur. Quam ob rem magna me spes tenet, | 10 |
| si quae sunt in causa explicare atque omnia dicendo consequi | |
| potuero, hunc locum consessumque vestrum, quem illi hor- | |
| ribilem A. Cluentio ac formidolosum fore putaverunt, eum | |
| tandem eius fortunae miserae multumque iactatae portum | |
| ac perfugium futurum. Tametsi permulta sunt quae mihi, | 8.1 |
| ante quam de causa dico, de communibus invidiae periculis | |
| dicenda esse videantur, tamen ne diutius oratione mea sus- | |
| pensa exspectatio vestra teneatur adgrediar ad crimen cum | |
| illa deprecatione, iudices, qua mihi saepius utendum esse | 5 |
| intellego, sic ut me audiatis, quasi hoc tempore haec causa | |
| primum dicatur, sicuti dicitur, non quasi saepe iam dicta et | |
| numquam probata sit. Hodierno enim die primum veteris | |
| istius criminis diluendi potestas est data, ante hoc tempus | |
| error in hac causa atque invidia versata est. Quam ob | 10 |
| rem, dum multorum annorum accusationi breviter diluci- | |
| deque respondeo, quaeso ut me, iudices, sicut facere insti- | |
| tuistis, benigne attenteque audiatis. |