| Corrupisse dicitur A. Cluentius iudicium pecunia, quo | 9.1 |
| inimicum innocentem, Statium Albium, condemnaret. | |
| Ostendam, iudices, primum, quoniam caput illius atrocitatis | |
| atque invidiae fuit innocentem pecunia circumventum, ne- | |
| minem umquam maioribus criminibus gravioribus testibus | 5 |
| esse in iudicium vocatum; deinde ea de eo praeiudicia | |
| esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus est ut | |
| non modo ab isdem sed ne ab aliis quidem ullis absolvi | |
| ullo modo posset. Cum haec docuero, tum illud ostendam | |
| quod maxime requiri intellego iudicium illud pecunia esse | 10 |
| temptatum non a Cluentio sed contra Cluentium, faciam- | |
| que ut intellegatis in tota illa causa quid res ipsa tulerit, | |
| quid error adfinxerit, quid invidia conflarit. | |
| Primum igitur illud est ex quo intellegi possit debuisse | 10.1 |
| Cluentium magno opere causae confidere, quod certissimis | |
| criminibus et testibus fretus ad accusandum descenderit. | |
| Hoc loco faciendum mihi, iudices, est ut vobis breviter illa | |
| quibus Albius est condemnatus crimina exponam. Abs te | 5 |
| peto, Oppianice, ut me invitum de patris tui causa dicere | |
| existimes adductum fide atque officio defensionis. Etenim | |
| tibi si in praesentia non potuero, tamen multae mihi ad | |
| satis faciendum reliquo tempore facultates dabuntur; Clu- | |
| entio nisi nunc satis fecero, postea mihi satis faciendi pote- | 10 |
| stas non erit. Simul et illud quis est qui dubitare debeat | |
| contra damnatum et mortuum pro incolumi et pro vivo | |
| dicere? cum illi in quem dicitur damnatio omne igno- | |
| miniae periculum iam abstulerit, mors vero etiam doloris; | |
| hic autem pro quo dicimus nihil possit offensionis accipere | 15 |
| sine acerbissimo animi sensu ac molestia et sine summo | |
| dedecore vitae et turpitudine. Atque ut intellegatis Cluen- | 11.1 |
| tium non accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut | |
| gloria adductum, sed nefariis iniuriis, cotidianis insidiis, | |
| proposito ante oculos vitae periculo nomen Oppianici detu- | |
| lisse, paulo longius exordium rei demonstrandae petam; | 5 |
| quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim | |
| cognitis multo facilius extrema intellegetis. |