| A. Cluentius Habitus fuit, pater huiusce, iudices, homo | 11.8 |
| non solum municipi Larinatis ex quo erat sed etiam | |
| regionis illius et vicinitatis virtute, existimatione, nobilitate | 10 |
| princeps. Is cum esset mortuus Sulla et Pompeio consuli- | |
| bus, reliquit hunc annos xv natum, grandem autem et | |
| nubilem filiam quae brevi tempore post patris mortem | |
| nupsit A. Aurio Melino, consobrino suo, adulescenti in | |
| primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili. | 15 |
| Cum essent eae nuptiae plenae dignitatis, plenae con- | 12.1 |
| cordiae, repente est exorta mulieris importunae nefaria | |
| libido non solum dedecore verum etiam scelere coniuncta. | |
| Nam Sassia, mater huius Habiti—mater enim a me in | |
| omni causa, tametsi in hunc hostili odio et crudelitate est, | 5 |
| mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo | |
| scelere et immanitate audiet ut naturae nomen amittat; | |
| quo enim est ipsum nomen amantius indulgentiusque ma- | |
| ternum, hoc illius matris quae multos iam annos et nunc | |
| cum maxime filium interfectum cupit singulare scelus maiore | 10 |
| odio dignum esse ducetis. Ea igitur mater Habiti, Melini | |
| illius adulescentis, generi sui, contra quam fas erat amore | |
| capta primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat in | |
| illa cupiditate continebatur; deinde ita flagrare coepit | |
| amentia, sic inflammata ferri libidine ut eam non pudor, | 15 |
| non pietas, non macula familiae, non hominum fama, non | |
| fili dolor, non filiae maeror a cupiditate revocaret. Animum | 13.1 |
| adulescentis nondum consilio ac ratione firmatum pellexit | |
| eis omnibus rebus quibus illa aetas capi ac deleniri potest. | |
| Filia, quae non solum illo communi dolore muliebri in eius | |
| modi viri iniuriis angeretur sed nefarium matris paelicatum | 5 |
| ferre non posset de quo ne queri quidem se sine scelere | |
| posse arbitraretur, ceteros sui tanti mali ignaros esse cupie- | |
| bat; in huius amantissimi sui fratris manibus et gremio | |
| maerore et lacrimis consenescebat. Ecce autem subitum | 14.1 |
| divortium quod solacium malorum omnium fore videbatur! | |
| Discedit a Melino Cluentia ut in tantis iniuriis non invita, | |
| ut a viro non libenter. Tum vero illa egregia ac praeclara | |
| mater palam exsultare laetitia, triumphare gaudio coepit, | 5 |
| victrix filiae non libidinis; diutius suspicionibus obscuris | |
| laedi famam suam noluit; lectum illum genialem quem | |
| biennio ante filiae suae nubenti straverat, in eadem domo | |
| sibi ornari et sterni expulsa atque exturbata filia iubet. | |
| Nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, | 10 |
| funestis ominibus omnium. O mulieris scelus incredibile | 15.1 |
| et praeter hanc unam in omni vita inauditum! o libidinem | |
| effrenatam et indomitam! o audaciam singularem! nonne | |
| timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at | |
| illam ipsam noctem facesque illas nuptialis, non limen | 5 |
| cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos supe- | |
| riorum testis nuptiarum? Perfregit ac prostravit omnia | |
| cupiditate ac furore; vicit pudorem libido, timorem audacia, | |
| rationem amentia. Tulit hoc commune dedecus familiae, | 16.1 |
| cognationis, nominis graviter filius; augebatur autem eius | |
| molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis; | |
| statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere | |
| matris gravius esse faciendum quam ut illa ne uteretur, | 5 |
| ne quae videre sine summo animi dolore non poterat, | |
| ea, si matre uteretur, non solum videre verum etiam | |
| probare suo iudicio putaretur. |