| Initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis. | 17.1 |
| Pertinuisse hoc ad causam tum cum reliqua cognoveritis | |
| intellegetis. Nam illud me non praeterit, cuiuscumque | |
| modi sit mater, tamen in iudicio fili de turpitudine parentis | |
| dici vix oportere. Non essem ad ullam causam idoneus, | 5 |
| iudices, si hoc quod in communibus hominum sensibus | |
| atque in ipsa natura positum atque infixum est, id ego, qui | |
| ad hominum pericula defendenda adiungerer, non viderem; | |
| facile intellego non modo reticere homines parentum in- | |
| iurias sed etiam animo aequo ferre oportere. Sed ego | 10 |
| ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse | |
| arbitror. Nihil in vita vidit calamitatis A. Cluentius, nullum | 18.1 |
| periculum mortis adiit, nihil mali timuit quod non totum | |
| a matre esset conflatum et profectum. Quae hoc tempore | |
| sileret omnia atque ea, si oblivione non posset, tamen | |
| taciturnitate sua tecta esse pateretur; sed vero sic agitur | 5 |
| ut prorsus reticere nullo modo possit. Hoc enim ipsum | |
| iudicium, hoc periculum, illa accusatio, <illa> omnis testium | |
| copia quae futura est a matre initio est adornata, a matre | |
| hoc tempore instruitur atque omnibus eius opibus et copiis | |
| comparatur. Ipsa denique nuper Larino huius opprimendi | 10 |
| causa Romam advolavit; praesto est mulier audax, pecu- | |
| niosa, crudelis, instituit accusatores, instruit testis, squalore | |
| huius et sordibus laetatur, exitium exoptat, sanguinem | |
| suum profundere omnem cupit, dum modo profusum huius | |
| ante videat. Haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere | 15 |
| a nobis illam appellari putatote; sin erunt et aperta et | |
| nefaria, Cluentio ignoscere debebitis, quod haec a me dici | |
| patiatur; mihi ignoscere non deberetis, si tacerem. |