| Nunc iam summatim exponam quibus criminibus Op- | 19.1 |
| pianicus damnatus sit ut et constantiam A. Cluenti et | |
| rationem accusationis perspicere possitis. Ac primum causa | |
| accusandi quae fuerit ostendam ut id ipsum A. Cluentium | |
| vi ac necessitate coactum fecisse videatis. Cum manifesto | 20.1 |
| venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei | |
| paravisset, et res non coniectura sed oculis et manibus | |
| teneretur, neque in causa ulla dubitatio posset esse, accusavit | |
| Oppianicum; quam constanter et quam diligenter postea | 5 |
| dicam; nunc hoc scire vos volui, nullam huic aliam accu- | |
| sandi causam fuisse nisi uti propositum vitae periculum et | |
| cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret. Atque | |
| ut intellegatis eis accusatum esse criminibus Oppianicum ut | |
| neque accusator timere neque reus sperare debuerit, pauca | 10 |
| vobis illius iudici crimina exponam; quibus cognitis nemo | |
| vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad Staienum | |
| atque ad pecuniam confugisse. | |
| Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae | 21.1 |
| filios habuit M. et N. Aurios et Cn. Magium et filiam | |
| Magiam nuptam Oppianico. M. Aurius adulescentulus | |
| bello Italico captus apud Asculum in Q. Sergi senatoris, | |
| eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud | 5 |
| eum fuit in ergastulo. N. autem Aurius, frater eius, mor- | |
| tuus est heredemque Cn. Magium fratrem reliquit. Postea | |
| Magia, uxor Oppianici, mortua est. Postremo unus qui | |
| reliquus erat Dinaeae filius Cn. Magius est mortuus. Is | |
| heredem fecit illum adulescentulum Oppianicum, sororis | 10 |
| suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit. In- | |
| terim venit index ad Dinaeam neque obscurus neque incer- | |
| tus qui nuntiaret ei filium eius, M. Aurium, vivere et in | |
| agro Gallico esse in servitute. Mulier amissis liberis, cum | 22.1 |
| unius reciperandi fili spes esset ostentata, omnis suos pro- | |
| pinquos filique sui necessarios convocavit et ab eis flens | |
| petivit ut negotium susciperent, adulescentem investigarent, | |
| sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis | 5 |
| fortuna reliquum esse voluisset. Haec cum agere insti- | |
| tuisset, oppressa morbo est. Itaque testamentum fecit eius | |
| modi ut illi filio HS cccc milia legaret, heredem institueret | |
| eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eis diebus | |
| paucis est mortua. Propinqui tamen illi, quem ad modum | 10 |
| viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum | |
| M. Aurium cum eodem illo indice in agrum Gallicum pro- | |
| fecti sunt. Interim Oppianicus ut erat, sicuti multis ex | 23.1 |
| rebus reperietis, singulari scelere et audacia, per quendam | |
| Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia | |
| corrupit, deinde ipsum <M.> Aurium non magna iactura facta | |
| tollendum interficiendumque curavit. Illi autem qui erant | 5 |
| ad propinquum investigandum et reciperandum profecti | |
| litteras Larinum ad Aurios, illius adulescentis suosque ne- | |
| cessarios, mittunt sibi difficilem esse investigandi rationem, | |
| quod intellegerent indicem ab Oppianico esse corruptum. | |
| Quas litteras A. Aurius, vir fortis et experiens et domi | 10 |
| nobilis et M. illius Auri perpropinquus, in foro palam multis | |
| audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et clarissima | |
| voce se nomen Oppianici, si interfectum M. Aurium esse | |
| comperisset, delaturum esse testatur. Interim brevi tem- | 24.1 |
| pore illi qui erant in agrum Gallicum profecti Larinum | |
| revertuntur; interfectum esse M. Aurium nuntiant. Animi | |
| non solum propinquorum sed etiam omnium Larinatium | |
| odio Oppianici et illius adulescentis misericordia commo- | 5 |
| ventur. Itaque cum A. Aurius is qui antea denuntiarat | |
| clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino pro- | |
| fugit et se in castra clarissimi viri, Q. Metelli, contulit. | |
| Post illam autem fugam sceleris et conscientiae testem | 25.1 |
| numquam se iudiciis, numquam legibus, numquam inermem | |
| inimicis committere ausus est sed per illam L. Sullae vim | |
| atque victoriam Larinum in summo timore omnium cum | |
| armatis advolavit; quattuorviros quos municipes fecerant | 5 |
| sustulit; se a Sulla et alios praeterea tris factos esse dixit | |
| et ab eodem sibi esse imperatum ut <A.> Aurium illum qui | |
| sibi delationem nominis et capitis periculum ostentarat, et | |
| alterum <A.> Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium quo | |
| sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus, | 10 |
| proscribendos interficiendosque curaret. Itaque illis crude- | |
| lissime interfectis non mediocri ab eo ceteri proscriptionis | |
| et mortis metu terrebantur. His rebus in causa iudicioque | |
| patefactis quis est qui illum absolvi potuisse arbitretur? | |
| Atque haec parva sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando | 15 |
| condemnatum esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem | |
| fuisse miremini. |