| Primum videte hominis audaciam. Sassiam in matri- | 26.1 |
| monium ducere, Habiti matrem—illam cuius virum A. | |
| Aurium occiderat—concupivit. Vtrum impudentior hic qui | |
| postulet, an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed | |
| tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite. | 5 |
| Petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno opere | 27.1 |
| contendit. Illa autem non admiratur audaciam, non impu- | |
| dentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum | |
| viri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet | |
| ille tris filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. | 5 |
| Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo sibi | |
| quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae | |
| nuptiis adferebatur. Nam cum haberet ex Novia infantem | |
| filium, alter autem eius filius Papia natus Teani, quod abest | |
| ab Larino xviii milia passuum, apud matrem educaretur, | 10 |
| arcessit subito sine causa puerum Teano, quod facere nisi | |
| ludis publicis aut festis diebus antea non solebat. Mater | |
| misera nihil mali suspicans mittit. Ille se Tarentum pro- | |
| ficisci cum simulasset, eo ipso die puer, cum hora undecima | |
| in publico valens visus esset, ante noctem mortuus et postri- | 15 |
| die ante quam luceret combustus est. Atque hunc tantum | 28.1 |
| maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex | |
| Oppianici familia nuntiavit. Illa cum uno tempore audisset | |
| sibi non solum filium sed etiam exsequiarum munus ere- | |
| ptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro | 5 |
| funus iam sepulto filio fecit. Dies nondum decem interces- | |
| serant cum ille alter filius infans necatur. Itaque nubit | |
| Oppianico continuo Sassia laetanti iam animo et spe optime | |
| confirmato, nec mirum quae se non nuptialibus donis sed | |
| filiorum funeribus esse delenitam videret. Ita, quod ceteri | 10 |
| propter liberos pecuniae cupidiores solent esse, ille propter | |
| pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit. Sentio, | 29.1 |
| iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus | |
| breviter a me demonstratis vehementer esse commotos. | |
| Quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus his | |
| de rebus non modo audiendum fuit verum etiam iudican- | 5 |
| dum? Vos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo | |
| quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis, de | |
| eo qui et naturae et legibus satis fecit, quem leges exsilio, | |
| natura morte multavit, auditis non ab inimico, auditis sine | |
| testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt | 10 |
| breviter strictimque dicuntur. Illi audiebant de eo de quo | |
| iurati sententias ferre debebant, de eo cuius praesentis ne- | |
| farium et consceleratum voltum intuebantur, de eo quem | |
| omnes oderant propter audaciam, de eo quem omni suppli- | |
| cio dignum esse ducebant; audiebant ab accusatoribus, | 15 |
| audiebant verba multorum testium, audiebant cum una qua- | |
| que de re a P. Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et | |
| diu diceretur. Et est quisquam qui, cum haec cognoverit, | 30.1 |
| suspicari possit Oppianicum iudicio oppressum et circum- | |
| ventum esse innocentem? |