| Acervatim reliqua iam, iudices, dicam ut ad ea quae pro- | 30.4 |
| piora huiusce causae et adiunctiora sunt perveniam. Vos, | 5 |
| quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut | |
| accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere | |
| vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti | |
| initio ac fundamento defensionis, Oppianicum, hominem | |
| sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum. Qui | 10 |
| uxori suae Cluentiae, quae amita huius Habiti fuit, cum ipse | |
| poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit | |
| se maximo cum dolore emori nec diutius vixit quam locuta | |
| est; nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. | |
| Et ad hanc mortem repentinam vocemque morientis omnia | 15 |
| praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius | |
| mortuae corpore fuerunt. Eodemque veneno C. Oppiani- | |
| cum fratrem necavit. Neque est hoc satis; tametsi in ipso | 31.1 |
| fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, | |
| tamen ut ad hoc nefarium facinus accederet aditum sibi | |
| aliis sceleribus ante munivit. Nam cum esset gravida | |
| Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus putaretur, | 5 |
| mulierem veneno interfecit ut una illud quod erat ex fratre | |
| conceptum necaretur. Post fratrem adgressus est; qui | |
| sero iam exhausto illo poculo mortis, cum et de suo et de | |
| uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in | |
| ipsa significatione huius voluntatis est mortuus. Ita mu- | 10 |
| lierem ne partu eius ab hereditate fraterna excluderetur | |
| necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi | |
| hanc a natura lucem accipere potuerunt; ut omnes intelle- | |
| gerent nihil ei clausum, nihil sanctum esse posse a cuius | |
| audacia fratris liberos ne materni quidem corporis custodiae | 15 |
| tegere potuissent. Memoria teneo Milesiam quandam mu- | 32.1 |
| lierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus secundis | |
| accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei | |
| capitalis esse damnatam; nec iniuria quae spem parentis, | |
| memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae, | 5 |
| designatum rei publicae civem sustulisset. Quanto est | |
| Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si qui- | |
| dem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, | |
| hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortem | |
| atque cruciatum. Ceteri non videntur in singulis hominibus | 10 |
| multa parricidia suscipere posse, Oppianicus inventus est | |
| qui in uno corpore pluris necaret. Itaque cum hanc eius | 33.1 |
| consuetudinem audaciamque cognosset avunculus illius | |
| adulescentis Oppianici, Cn. Magius, isque, cum gravi morbo | |
| adfectus esset, heredem illum sororis suae filium faceret, | |
| amicis adhibitis praesente matre sua Dinaea uxorem suam | 5 |
| interrogavit essetne praegnas. Quae cum se esse respon- | |
| disset, ab ea petivit ut se mortuo apud Dinaeam—quae tum | |
| ei mulieri socrus erat—quoad pareret habitaret diligentiam- | |
| que adhiberet ut id quod conceperat servare et salvum | |
| parere posset. Itaque ei testamento legat grandem pecu- | 10 |
| niam a filio si qui natus esset; ab secundo herede nil legat. | |
| Quid de Oppianico suspicatus sit videtis; quid iudicarit | 34.1 |
| obscurum non est. Nam cuius filium faceret heredem, eum | |
| tutorem liberis non adscripsit. Quid Oppianicus fecerit | |
| cognoscite ut illum Magium intellegatis non longe animo | |
| prospexisse morientem. Quae pecunia mulieri legata erat a | 5 |
| filio, si qui natus esset, eam praesentem Oppianicus non | |
| debitam mulieri solvit, si haec solutio legatorum et non | |
| merces abortionis appellanda est. Quo illa pretio accepto | |
| multisque praeterea muneribus quae tum ex tabulis Oppia- | |
| nici recitabantur spem illam quam in alvo commendatam a | 10 |
| viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit. | |
| Nihil posse iam ad hanc improbitatem addi videtur; atten- | 35.1 |
| dite exitum. Quae mulier obtestatione viri decem illis | |
| mensibus ne domum quidem ullam nisi socrus suae nosse | |
| debuit, haec quinto mense post viri mortem ipsi Oppianico | |
| nupsit. Quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim | 5 |
| non matrimoni dignitate sed sceleris societate coniunctae. |