| Quid? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi, | 36.1 |
| quam clara tum recenti re fuit et quam omnium sermone | |
| celebrata! Fuit Avillius quidam Larino perdita nequitia et | |
| summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adule- | |
| scentulorum excitandas accommodata. Qui ut se blanditiis | 5 |
| et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit, | |
| Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tamquam | |
| aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et for- | |
| tunas eius patrias expugnare posse. Ratio excogitata | |
| Larini est, res translata Romam; inire enim consilium | 10 |
| facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in | |
| turba posse arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam | |
| est profectus. Hos vestigiis Oppianicus consecutus est. | |
| Iam ut Romae vixerint, quibus conviviis, quibus flagitiis, | |
| quantis et quam profusis sumptibus non modo conscio sed | 15 |
| etiam conviva et adiutore Oppianico longum est dicere mihi, | |
| praesertim ad alia properanti; exitum huius adsimulatae | |
| familiaritatis cognoscite. Cum esset adulescens apud mu- | 37.1 |
| lierculam quandam atque ubi pernoctarat ibi diem posterum | |
| commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se | |
| aegrotare et testamentum facere velle. Oppianicus obsigna- | |
| tores ad eum qui neque Asuvium neque Avillium nossent | 5 |
| adducit et illum Asuvium appellat ipse; testamento Asuvi | |
| nomine obsignato disceditur. Avillius ilico convalescit; | |
| Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in | |
| harenarias quasdam extra portam Esquilinam perductus | |
| occiditur. Qui cum unum iam et alterum diem desidera- | 38.1 |
| retur neque in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur | |
| inveniretur, et Oppianicus in foro Larinatium dictitaret | |
| nuper se et suos amicos testamentum eius obsignasse, liberti | |
| Asuvi et non nulli amici, quod eo die quo postremum | 5 |
| Asuvius visus erat Avillium cum eo fuisse et a multis visum | |
| esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes Q. | |
| Manli qui tum erat triumvir constituunt. Atque illic con- | |
| tinuo nullo teste, nullo indice recentis malefici conscientia | |
| perterritus omnia, ut a me paulo ante dicta sunt, exponit | 10 |
| Asuviumque a sese consilio Oppianici interfectum fatetur. | |
| Extrahitur domo latitans Oppianicus a Manlio; index Avillius | 39.1 |
| ex altera parte coram tenetur. Hic quid iam reliqua quae- | |
| ritis? Manlium plerique noratis; non ille honorem a pueri- | |
| tia, non studia virtutis, non ullum existimationis bonae | |
| fructum umquam cogitarat, sed ex petulanti atque improbo | 5 |
| scurra in discordiis civitatis ad eam columnam ad quam | |
| multorum saepe conviciis perductus erat tum suffragiis | |
| populi pervenerat. Itaque tum cum Oppianico transigit, pecu- | |
| niam ab eo accipit, causam et susceptam et tam manifestam | |
| relinquit. Ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asu- | 10 |
| vianum cum testibus multis tum vero illius <testamento> com- | |
| probabatur; in quo Oppianici nomen primum esse consta- | |
| bat, eius quem vos miserum atque innocentem falso iudicio | |
| circumventum esse dicitis. |