| Quid? aviam tuam, Oppianice, Dinaeam cui tu es heres | 40.1 |
| pater tuus non manifesto necavit? Ad quam cum ad- | |
| duxisset medicum illum suum iam cognitum et saepe | |
| victorem per quem interfecerat plurimos mulier exclamat se | |
| ab eo nullo modo velle curari quo curante omnis suos per- | 5 |
| didisset. Tum repente Anconitanum quendam, L. Clodium, | |
| pharmacopolam circumforaneum qui casu tum Larinum | |
| venisset adgreditur et cum eo HS duobus milibus, id quod | |
| ipsius tabulis est demonstratum, transigit. L. Clodius, | |
| cum properaret, cui fora multa restarent, simul atque intro- | 10 |
| ductus est rem confecit; prima potione mulierem sustulit | |
| neque postea Larini punctum est temporis commoratus. | |
| Eadem hac Dinaea testamentum faciente, cum tabulas pre- | 41.1 |
| hendisset Oppianicus, qui gener eius fuisset, digito legata | |
| delevit et, cum id multis locis fecisset, post mortem eius ne | |
| lituris coargui posset testamentum in alias tabulas tran- | |
| scriptum signis adulterinis obsignavit. Multa praetereo | 5 |
| consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa esse | |
| videantur. Vos tamen similem sui eum fuisse in ceteris | |
| quoque vitae partibus existimare debetis. Illum tabulas | |
| publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi | |
| iudicaverunt; cum illo nemo iam rationem, nemo rem | 10 |
| ullam contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et | |
| adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit, nemo illum | |
| aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio | |
| dignum iudicabat; omnes aspernabantur, omnes abhorre- | |
| bant, omnes ut aliquam immanem ac perniciosam bestiam | 15 |
| pestemque fugiebant. Hunc tamen hominem tam audacem, | 42.1 |
| tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset Habitus, | |
| iudices, si id praetermittere suo salvo capite potuisset. Erat | |
| huic inimicus Oppianicus, erat, sed tamen erat vitricus; | |
| crudelis et huic infesta mater, at mater; postremo nihil tam | 5 |
| remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et | |
| voluntate et instituta ratione vitae. Sed cum esset haec ei | |
| proposita condicio ut aut iuste pieque accusaret aut acerbe | |
| indigneque moreretur, accusare quoquo modo posset quam | |
| illo modo emori maluit. | 10 |