| Interea quidem, per deos immortalis! quoniam omnia | 155.5 |
| commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus | |
| obtinemus, a legibus non recedamus, simul et illud quam | |
| sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc | |
| agere, vobis rem publicam et fortunas suas commisisse, sine | |
| cura esse, non metuere ne lege ea quam numquam ipse | 10 |
| iusserit et quaestione qua se solutum liberumque esse | |
| arbitretur per paucos iudices astringatur. Agit enim sic | 156.1 |
| causam T. Attius, adulescens bonus et disertus, omnis civis | |
| legibus teneri omnibus; vos auditis et attenditis silentio, | |
| sicut facere debetis. A. Cluentius, eques Romanus, causam | |
| dicit ea lege, qua lege senatores et ei qui magistratum habue- | 5 |
| runt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis | |
| praesidia constituere defensionis meae non licet. Si obtinuerit | |
| causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus, | |
| omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter inno- | |
| centiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem quam | 10 |
| attingere noluerit praesidi nil fuisse. Hic nunc est quiddam | 157.1 |
| quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo | |
| Romano praestare debeam, quoniam is meae vitae status | |
| est ut omnis mihi cura et opera posita sit in hominum | |
| periculis defendendis. Video quanta et quam periculosa et | 5 |
| quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum | |
| eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum | |
| Romanum transferre conentur. Qua in lege est: 'qvi | |
| coierit,' quod quam late pateat videtis. 'convenerit'; | |
| aeque incertum et infinitum est. 'consenserit'; hoc vero | 10 |
| cum infinitum tum obscurum et occultum. 'falsvmve | |
| testimonivm dixerit'; quis de plebe Romana testimonium | |
| dixit umquam cui non hoc periculum T. Attio auctore | |
| paratum esse videatis? nam dicturum quidem certe, si | |
| hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem | 15 |
| umquam esse confirmo. Sed hoc polliceor omnibus, si cui | 158.1 |
| forte hac lege negotium facessetur qui lege non teneatur, | |
| si is uti me defensore voluerit, me eius causam legis prae- | |
| sidio defensurum et vel his iudicibus vel horum similibus | |
| facillime probaturum, et omni me defensione usurum esse | 5 |
| legis, qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati mihi obtempe- | |
| randum est non conceditur. Non enim debeo dubitare, | |
| iudices, quin, si qua ad vos causa eius modi delata sit eius | |
| qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis | |
| offensus esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti | 10 |
| absoluturi sitis, tamen absolvatis et religioni potius vestrae | |
| quam odio pareatis. Est enim sapientis iudicis cogitare | 159.1 |
| tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum | |
| commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem | |
| datam verum etiam fidem habitam esse meminisse; posse | |
| quem oderit absolvere, quem non oderit condemnare, et | 5 |
| semper non quid ipse velit sed quid lex et religio cogat | |
| cogitare; animadvertere qua lege reus citetur, de quo reo | |
| cognoscat, quae res in quaestione versetur. Cum haec sunt | |
| videnda, tum vero illud est hominis magni, iudices, atque | |
| sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit, | 10 |
| non se reputare solum esse nec sibi quodcumque concupierit | |
| licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, | |
| fidem; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupidita- | |
| tesque omnis amovere maximique aestimare conscientiam | |
| mentis suae quam ab dis immortalibus accepimus, quae | 15 |
| a nobis divelli non potest; quae si optimorum consiliorum | |
| atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu | |
| et summa cum honestate vivemus. Haec si T. Attius aut | 160.1 |
| cognovisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset | |
| dicere, id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur | |
| statuere et non devinctum legibus esse oportere. Quibus | |
| de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro rei digni- | 5 |
| tate parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor. |