| Iniquum tibi videtur, Atti, esse non isdem legibus omnis | 150.1 |
| teneri. Primum, ut id iniquissimum esse confitear, eius | |
| modi est ut commutatis eis opus sit legibus, non ut his quae | |
| sunt non pareamus. Deinde quis umquam hoc senator | |
| recusavit ne, cum altiorem gradum dignitatis beneficio populi | 5 |
| Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum | |
| condicionibus uti oportere? Quam multa sunt commoda | |
| quibus caremus, quam multa molesta et difficilia quae sub- | |
| imus! atque haec omnia tamen honoris et amplitudinis | |
| commodo compensantur. Converte nunc ad equestrem | 10 |
| ordinem atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones; | |
| non perferent. Putant enim minus multos sibi laqueos | |
| legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse opor- | |
| tere qui summum locum civitatis aut non potuerunt ascen- | |
| dere aut non petiverunt. Atque ut omittam leges alias | 151.1 |
| omnis quibus nos tenemur, ceteri autem sunt ordines libe- | |
| rati, hanc ipsam legem: 'Ne qvis ivdicio circvmvenire- | |
| tvr,' C. Gracchus tulit; eam legem pro plebe, non in | |
| plebem tulit. Postea L. Sulla, homo a populi causa remo- | 5 |
| tissimus, tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege | |
| constitueret qua vos hoc tempore iudicatis, populum Roma- | |
| num quem ab hoc genere liberum acceperat adligare novo | |
| quaestionis genere ausus non est. Quod si fieri posse exi- | |
| stimasset, pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem | 10 |
| nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem pro- | |
| scriptionis suae qua est usus in veteres iudices in hanc unam | |
| quaestionem contulisset. Nec nunc quicquam agitur—mihi | 152.1 |
| credite, iudices, et prospicite id quod providendum est— | |
| nisi ut equites Romani in huiusce legis periculum conclu- | |
| dantur; neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. Nam | |
| ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia, | 5 |
| quales, ut vere dicam, vos estis et ceteri qui sine cupiditate | |
| vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, con- | |
| cordia coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt | |
| posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine | |
| ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites Romanos | 10 |
| in potestatem suam redacturos, si constitutum sit ut de eis | |
| qui rem iudicarint huiusce modi iudicia fieri possint. Vident | |
| enim auctoritatem huius ordinis confirmari, vident iudicia | |
| comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severi- | |
| tatis vestrae posse confidunt. Quis enim de homine audeat | 153.1 |
| paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, | |
| cum videat sibi de eo quod coierit aut consenserit causam | |
| esse dicendam? O viros fortis, equites Romanos, qui homini | |
| clarissimo ac potentissimo, M. Druso, tribuno plebis, resti- | 5 |
| terunt, cum ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum | |
| erat nobilitate, nisi ut ei qui rem iudicassent huiusce modi | |
| quaestionibus in iudicium vocarentur! Tum C. Flavius | |
| Pusio, Cn. Titinius, C. Maecenas, illa robora populi Ro- | |
| mani, ceterique eiusdem ordinis non fecerunt idem quod | 10 |
| nunc Cluentius, ut aliquid culpae suscipere se putarent | |
| recusando, sed apertissime repugnarunt, cum et recusarent | |
| et palam fortissime atque honestissime dicerent, se potuisse | |
| iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si | |
| sua studia ad honores petendos conferre voluissent. Sese | 15 |
| vidisse in ea vita qualis splendor inesset, quanta ornamenta, | |
| quae dignitas; quae se non contempsisse sed ordine suo | |
| patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tran- | |
| quillam et quietam, remotam a procellis invidiarum et | |
| huiusce modi iudiciorum sequi maluisse. Aut sibi ad | 154.1 |
| honores petendos aetatem integram restitui oportere aut, | |
| quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti | |
| petitionem reliquissent manere. Iniquum esse eos qui | |
| honorum ornamenta propter periculorum multitudinem | 5 |
| praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum | |
| novorum periculis non carere. Senatorem hoc queri non | |
| posse, propterea quod ea condicione proposita petere coe- | |
| pisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam | |
| mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, | 10 |
| apud exteras nationes nomen et gratia, toga praetexta, sella | |
| curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae; qui- | |
| bus in rebus cum summa recte factis maiores nostri praemia | |
| tum plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. Illi | |
| non hoc recusabant ne ea lege accusarentur qua nunc | 15 |
| Habitus accusatur, quae tunc erat Sempronia, nunc est | |
| Cornelia—intellegebant enim ea lege equestrem ordinem | |
| non teneri—sed ne nova lege adligarentur laborabant. | |
| Habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel | 155.1 |
| ea lege rationem vitae suae redderet qua non teneretur. | |
| Quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec | |
| quam primum in omnis ordines quaestio perferatur. |