| Neque me illa oratio commovet, quod ait Attius indignum | 145.9 |
| esse facinus, si senator iudicio quempiam circumvenerit, | 10 |
| legibus eum teneri; si eques Romanus hoc idem fecerit, | |
| non teneri. Vt tibi concedam hoc indignum esse quod | 146.1 |
| cuius modi sit iam videro, tu mihi concedas necesse est | |
| multo esse indignius in ea civitate quae legibus contineatur | |
| discedi ab legibus. Hoc enim vinculum est huius dignitatis | |
| qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic | 5 |
| fons aequitatis; mens et animus et consilium et sententia | |
| civitatis posita est in legibus. Vt corpora nostra sine mente, | |
| sic civitas sine lege suis partibus ut nervis ac sanguine | |
| et membris uti non potest. Legum ministri magistratus, | |
| legum interpretes iudices, legum denique idcirco omnes | 10 |
| servi sumus ut liberi esse possimus. Quid est, Q. Naso, | 147.1 |
| cur tu in isto loco sedeas? quae vis est qua abs te hi iudices | |
| tali dignitate praediti coerceantur? Vos autem, iudices, | |
| quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de | |
| hominum fortunis sententiam fertis? Quo iure Attius quae | 5 |
| voluit dixit? Cur mihi tam diu potestas dicendi datur? | |
| Quid sibi autem illi scribae, quid lictores, quid ceteri quos | |
| apparere huic quaestioni video volunt? Opinor haec omnia | |
| lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante dixi, quasi mente | |
| quadam regi legis et administrari. Quid ergo? haec | 10 |
| quaestio sola ita gubernatur? Quid M. Plaetori et C. | |
| Flamini inter sicarios, quid C. Orchivi peculatus, quid mea | |
| de pecuniis repetundis, quid C. Aquili apud quem nunc de | |
| ambitu causa dicitur, quid reliquae quaestiones? Circum- | |
| spicite omnis rei publicae partis; omnia legum imperio et | 15 |
| praescripto fieri videbitis. Si quis apud me, T. Atti, te | 148.1 |
| reum velit facere, clames te lege pecuniarum repetundarum | |
| non teneri; neque haec tua recusatio confessio sit captae | |
| pecuniae sed laboris et periculi non legitimi declinatio. | |
| Nunc quid agatur et quid abs te iuris constituatur vide. | 5 |
| Iubet lex ea, qua lege haec quaestio constituta est, iudicem | |
| quaestionis, hoc est Q. Voconium, cum eis iudicibus qui ei | |
| obvenerint—vos appellat, iudices—quaerere de veneno. In | |
| quem quaerere? Infinitum est. Qvicvmqve fecerit, | |
| vendiderit, emerit, habverit, dederit. Quid eadem | 10 |
| lex statim adiungit? recita. Deqve eivs capite qvaerito. | |
| Cuius? qui coierit, convenerit? Non ita est. Quid ergo | |
| est? dic. Qvi tribvnvs militvm legionibvs qvattvor | |
| primis, qvive qvaestor, tribvnvs plebis—deinceps omnis | |
| magistratus nominavit—qvive in senatv sententiam dixit, | 15 |
| dixerit. Quid tum? Qvi eorvm coiit, coierit, con- | |
| venit, convenerit qvo qvis ivdicio pvblico condemna- | |
| retvr. 'Qui eorum'? quorum? Videlicet qui supra | |
| scripti sunt. Quid intersit utro modo scriptum sit, etsi est | |
| apertum, ipsa tamen lex nos docet. Vbi enim omnis | 20 |
| mortalis adligat, ita loquitur: 'Qvi venenvm malvm fecit, | |
| fecerit.' Omnes viri, mulieres, liberi, servi in iudicium | |
| vocantur. Si idem de coitione voluisset, adiunxisset: 'Qvive | |
| coierit.' Nunc ita est: Deqve eivs capite qvaerito qvi | |
| magistratvm habverit qvive in senatv sententiam di- | 25 |
| xerit, qvi eorvm coiit, coierit. Num is est Cluentius? | 149.1 |
| Certe non est. Quis ergo est Cluentius? Qui tamen | |
| defendi causam suam lege noluit. Itaque abicio legem, | |
| morem Cluentio gero. Tibi tamen, Atti, pauca quae ab | |
| huius causa seiuncta sunt respondebo. Est enim quiddam | 5 |
| in hac causa quod Cluentius ad se, est aliquid quod ego | |
| ad me putem pertinere. Hic sua putat interesse se re ipsa | |
| et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo | |
| interesse me nulla in disputatione ab Attio videri esse super- | |
| atum. Non enim mihi haec causa sola dicenda est; omni- | 10 |
| bus hic labor meus propositus est quicumque hac facultate | |
| defensionis contenti esse possunt. Nolo quemquam eorum | |
| qui adsunt existimare me quae de lege ab Attio dicta sunt, si | |
| reticuerim, comprobare. Quam ob rem, Cluenti, de te tibi | |
| obsequor; neque ego legem recito neque hoc loco pro te | 15 |
| dico, sed ea quae a me desiderari arbitror non relinquam. |