| Nunc, quoniam ad omnia quae abs te dicta sunt, T. Atti, | 143.1 |
| de Oppianici damnatione respondi, confiteare necesse est | |
| te opinionem multum fefellisse, quod existimaris me causam | |
| A. Cluenti non facto eius sed lege defensurum. Nam hoc | |
| persaepe dixisti tibi sic renuntiari, me habere in animo | 5 |
| causam hanc praesidio legis defendere. Itane est? ab | |
| amicis imprudentes videlicet prodimur, et est nescio quis | |
| de eis quos amicos nobis arbitramur qui nostra consilia ad | |
| adversarios deferat. Quisnam hoc tibi renuntiavit, quis | |
| tam improbus fuit? cui ego autem narravi? Nemo, ut | 10 |
| opinor, in culpa est; nimirum tibi istud lex ipsa renunti- | |
| avit. Sed num tibi ita defendisse videor ut tota in causa | |
| mentionem ullam legis fecerim, num secus hanc causam | |
| defendisse ac si lege Habitus teneretur? Certe, ut hominem | |
| confirmare oportet, nullus est locus a me purgandi istius | 15 |
| invidiosi criminis praetermissus. Quid ergo est? quaeret | 144.1 |
| fortasse quispiam displiceatne mihi legum praesidio capitis | |
| periculum propulsare. Mihi vero, iudices, non displicet, | |
| sed utor instituto meo. In hominis honesti prudentisque | |
| iudicio non solum meo consilio uti consuevi sed multum | 5 |
| etiam eius quem defendo et consilio et voluntati obtempero. | |
| Nam ut haec ad me causa delata est, qui leges eas ad quas | |
| adhibemur et in quibus versamur nosse deberem, dixi Habito | |
| statim eo: 'Qvi coisset qvo qvis condemnaretvr' illum | |
| esse liberum, teneri autem nostrum ordinem. Atque ille | 10 |
| me orare atque obsecrare coepit ne sese lege defenderem. | |
| Cum ego quae mihi videbantur dicerem, traduxit me ad | |
| suam sententiam; adfirmabat enim lacrimans non se cupi- | |
| diorem esse civitatis retinendae quam existimationis. Morem | 145.1 |
| homini gessi et tamen idcirco feci—neque enim id semper | |
| facere debemus—quod videbam per se ipsam causam sine | |
| lege copiosissime posse defendi. Videbam in hac defensione | |
| qua iam sum usus plus dignitatis, in illa qua me hic uti | 5 |
| noluit minus laboris futurum. Quod si nihil aliud esset | |
| actum nisi ut hanc causam obtineremus, lege recitata per- | |
| orassem. |