| Est etiam reliqua permagna auctoritas quam ego turpiter | 138.6 |
| paene praeterii; mea enim esse dicitur. Recitavit ex | |
| oratione nescio qua Attius quam meam esse dicebat cohorta- | |
| tionem quandam iudicum ad honeste iudicandum et com- | |
| memorationem cum aliorum iudiciorum quae probata non | 10 |
| essent tum illius ipsius iudici Iuniani; proinde quasi ego | |
| non ab initio huius defensionis dixerim invidiosum illud | |
| iudicium fuisse aut, cum de infamia iudiciorum disputarem, | |
| potuerim illud quod tam populare esset illo tempore prae- | |
| terire. Ego vero si quid eius modi dixi, neque cognitum | 139.1 |
| commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius | |
| temporis mei quam iudici et auctoritatis fuit. Cum enim | |
| accusarem et mihi initio proposuissem ut animos et populi | |
| Romani et iudicum commoverem, cumque omnis offensiones | 5 |
| iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore | |
| proferrem, istam rem quae tam populariter esset agitata | |
| praeterire non potui. Sed errat vehementer, si quis in | |
| orationibus nostris quas in iudiciis habuimus auctoritates | |
| nostras consignatas se habere arbitratur. Omnes enim illae | 10 |
| causarum ac temporum sunt, non hominum ipsorum aut | |
| patronorum. Nam si causae ipsae pro se loqui possent, | |
| nemo adhiberet oratorem. Nunc adhibemur ut ea dicamus, | |
| non quae auctoritate nostra constituantur sed quae ex re | |
| ipsa causaque ducantur. Hominem ingeniosum, M. Anto- | 140.1 |
| nium, aiunt solitum esse dicere 'idcirco se nullam umquam | |
| orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset | |
| ab se esse dictum, posset negare dixisse'; proinde quasi, si | |
| quid a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandari- | 5 |
| mus, hominum memoria non comprehendatur. Ego vero | |
| in isto genere libentius cum multorum tum hominis eloquen- | |
| tissimi et sapientissimi, L. Crassi, auctoritatem sequor qui, | |
| cum Cn. Plancum defenderet accusante M. Bruto, homine | |
| in dicendo vehementi et callido, cum Brutus duobus recita- | 10 |
| toribus constitutis ex duabus eius orationibus capita alterna | |
| inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione | |
| rogationis eius quae contra coloniam Narbonensem ferebatur | |
| quantum potest de auctoritate senatus detrahit, in suasione | |
| legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in | 15 |
| equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset | |
| quo animi illorum iudicum in Crassum incenderentur, | |
| aliquantum esse commotus dicitur. Itaque in respondendo | 141.1 |
| primum exposuit utriusque rationem temporis ut oratio ex | |
| re et ex causa habita videretur, deinde ut intellegere posset | |
| Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia verum | |
| etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, | 5 |
| tris ipse excitavit recitatores cum singulis libellis quos M. | |
| Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum | |
| initia cum recitarentur, ea quae vobis nota esse arbitror: | |
| 'Forte evenit ut ruri in Privernati essemus ego et Brutus | |
| filius,' fundum Privernatem flagitabat; 'In Albano eramus | 10 |
| ego et Brutus filius,' Albanum poscebat; 'In Tiburti forte | |
| cum adsedissemus ego et Brutus filius,' Tiburtem fundum | |
| requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod fili | |
| nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret testificari | |
| voluisse dicebat. Quod si potuisset honeste scribere se in | 15 |
| balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset; eas se | |
| tamen ab eo balneas non ex libris patris sed ex tabulis et | |
| ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut | |
| illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse | |
| tulerat se in eis orationibus reprehensum quas de re publica | 20 |
| habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia. | |
| Ego autem illa recitata esse non moleste fero. Neque enim | 142.1 |
| ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum | |
| agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris | |
| suscepi, cum ita dixi, quo minus honeste hanc causam et | |
| libere possem defendere. Quod si velim confiteri me | 5 |
| causam A. Cluenti nunc cognosse, antea fuisse in ea opinione | |
| populari, quis tandem id possit reprehendere? praesertim, | |
| iudices, cum a vobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissi- | |
| mum quod ego et ab initio petivi et nunc peto ut, si quam | |
| huc graviorem de illo iudicio opinionem attulistis, hanc | 10 |
| causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis. |