| Vnum etiam est quod me maxime perturbat, cui loco | 135.1 |
| respondere vix videor posse, quod elogium recitasti de testa- | |
| mento Cn. Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et | |
| sapientissimi, idcirco se exheredasse filium quod is ob | |
| Oppianici condemnationem pecuniam accepisset. De cuius | 5 |
| hominis levitate et inconstantia plura non dicam; hoc testa- | |
| mentum ipsum quod recitas eius modi est ut ille, cum | |
| eum filium exheredaret quem oderat, ei filio coheredes | |
| homines alienissimos adiungeret quem diligebat. Sed tu, | |
| Atti, consideres censeo diligenter utrum censorium iudicium | 10 |
| grave velis esse an Egnati. Si Egnati, leve est quod censores | |
| de ceteris subscripserunt; ipsum enim Cn. Egnatium quem | |
| tu gravem esse vis ex senatu eiecerunt; sin autem censorium, | |
| hunc Egnatium quem pater censoria subscriptione exhere- | |
| davit censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt. | 15 |
| At enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse | 136.1 |
| iudicium. Quo modo? Suscepit causam. An potuit | |
| rem delatam eius modi repudiare? cum tribunus plebis, | |
| populi concitator, rem paene ad manus revocasset, cum vir | |
| optimus et homo innocentissimus pecunia circumventus | 5 |
| diceretur, cum invidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil | |
| decerni, potuit illa concitatio multitudinis sine summo | |
| periculo rei publicae repudiari? At quid est decretum? | |
| Quam iuste, quam sapienter, quam diligenter! Si qvi svnt | |
| qvorvm opera factvm sit vt ivdicivm pvblicvm corrvm- | 10 |
| peretvr. Vtrum videtur id senatus factum iudicare an, si | |
| factum sit, moleste graviterque ferre? Si ipse A. Cluentius | |
| sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non diceret atque ei | |
| dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse | |
| dicitis. Sed quaero a vobis num istam legem ex isto sena- | 137.1 |
| tus consulto L. Lucullus consul, homo sapientissimus, tulerit, | |
| num anno post M. Lucullus et C. Cassius, in quos tum | |
| consules designatos idem illud senatus decreverat. Non | |
| tulerunt; et quod tu Habiti pecunia factum esse arguis | 5 |
| neque id ulla tenuissima suspicione confirmas, factum est | |
| primum illorum aequitate et sapientia consulum, ut, quod | |
| senatus decreverat ad illud invidiae praesens incendium | |
| restinguendum, id postea referendum ad populum non | |
| arbitrarentur. Ipse deinde populus Romanus qui L. Quincti | 10 |
| fictis querimoniis antea concitatus rem illam et rogationem | |
| flagitarat, idem C. Iuni fili, pueri parvoli, lacrimis commotus | |
| maximo clamore et concursu totam quaestionem illam et | |
| legem repudiavit. Ex quo intellegi potuit, id quod saepe | 138.1 |
| dictum est, ut mare quod sua natura tranquillum sit ventorum | |
| vi agitari atque turbari, sic populum Romanum sua sponte | |
| esse placatum, hominum seditiosorum vocibus ut violentis- | |
| simis tempestatibus concitari. | 5 |