| Verum esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat <eum> | 132.1 |
| accepisse a Cluentio pecuniam. Negat hoc Lentulus; nam | |
| Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, | |
| locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit | |
| et eum omni ignominia liberat. Quod cum facit, iudicat | 5 |
| eius sententia gratiis esse Oppianicum condemnatum. Et | |
| eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro | |
| testimonio diligentissime laudat. Qua re si neque L. Gelli | |
| iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione con- | |
| tentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione | 10 |
| standum non putavit, quid est quam ob rem quisquam | |
| nostrum censorias subscriptiones omnis fixas et in per- | |
| petuum ratas putet esse oportere? | |
| At in ipsum Habitum animadverterunt. Nullam quidem | 133.1 |
| ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium | |
| sed erratum. Neque enim hoc homine sanctior neque | |
| probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse | |
| quisquam potest; neque illi aliter dicunt, sed eandem illam | 5 |
| famam iudici corrupti secuti sunt; neque ipsi secus existi- | |
| mant quam nos existimari volumus de huius pudore, inte- | |
| gritate, virtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non | |
| potuisse, cum animadversum esset in iudices. Qua de re | |
| tota si unum factum ex omni antiquitate protulero, plura | 10 |
| non dicam. Non enim mihi exemplum summi et clarissimi | 134.1 |
| viri, P. Africani, praetereundum videtur; qui cum esset | |
| censor et in equitum censu C. Licinius Sacerdos prodisset, | |
| clara voce ut omnis contio audire posset dixit se scire illum | |
| verbis conceptis peierasse; si qui contra vellet dicere, | 5 |
| usurum esse eum suo testimonio. Deinde cum nemo | |
| contra diceret, iussit equum traducere. Ita is cuius arbitrio | |
| et populus Romanus et exterae gentes contentae esse con- | |
| suerunt ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus | |
| non fuit. Quod si hoc Habito facere licuisset, facile illis | 10 |
| ipsis iudicibus et falsae suspicioni et invidiae populariter | |
| excitatae restitisset. |