| Quae cum ita sint, videamus quid tandem censores de | 123.1 |
| illo iudicio corrupto iudicasse dicantur. Ac primum illud | |
| statuamus utrum, quia censores subscripserint, ita sit, an, | |
| quia ita fuerit, illi subscripserint. Si quia subscripserint, | |
| videte quid agatis ne in unum quemque nostrum censoribus | 5 |
| in posterum potestatem regiam permittatis, ne subscriptio | |
| censoria non minus calamitatis civibus quam illa acerbis- | |
| sima proscriptio possit adferre, ne censorium stilum cuius | |
| mucronem multis remediis maiores nostri rettuderunt aeque | |
| posthac atque illum dictatorium gladium pertimescamus. | 10 |
| Sin autem quod subscriptum est, quia verum est, idcirco | 124.1 |
| grave debet esse, hoc quaeramus verum sit an falsum; | |
| removeantur auctoritates censoriae, tollatur id ex causa | |
| quod in causa non est; doce quam pecuniam Cluentius | |
| dederit, unde dederit, quem ad modum dederit; unum | 5 |
| denique aliquod a Cluentio profectae pecuniae vesti- | |
| gium ostende. Vince deinde bonum virum fuisse Oppia- | |
| nicum, hominem integrum, nihil de illo umquam secus | |
| esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. Tum | |
| auctoritatem censoriam amplexato, tum illorum iudicium | 10 |
| cum re coniunctum esse defendito. Dum vero eum | 125.1 |
| fuisse Oppianicum constabit qui tabulas publicas municipi | |
| manu sua corrupisse iudicatus sit, qui testamentum inter- | |
| leverit, qui supposita persona falsum testamentum obsi- | |
| gnandum curaverit, qui eum cuius nomine id obsignatum | 5 |
| est interfecerit, qui avunculum fili sui in servitute ac vinculis | |
| necaverit, qui municipes suos proscribendos occidendosque | |
| curaverit, qui eius uxorem quem occiderat in matrimonium | |
| duxerit, qui pecuniam pro abortione dederit, qui socrum, | |
| qui uxores, qui uno tempore fratris uxorem speratosque | 10 |
| liberos fratremque ipsum, qui denique suos liberos inter- | |
| fecerit, qui, cum venenum privigno suo dare vellet, mani- | |
| festo deprehensus sit, cuius ministris consciisque damnatis | |
| ipse adductus in iudicium pecuniam iudici dederit ad senten- | |
| tias iudicum corrumpendas, dum haec, inquam, de Oppianico | 15 |
| constabunt neque ullo argumento Cluentianae pecuniae | |
| crimen tenebitur, quid est quod te ista censoria sive volun- | |
| tas sive opinio fuit adiuvare aut hunc innocentem oppri- | |
| mere posse videatur? Quid igitur censores secuti sunt? | 126.1 |
| Ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent | |
| praeter sermonem atque famam. Nihil se testibus, nihil | |
| tabulis, nihil aliquo gravi argumento comperisse, nihil deni- | |
| que causa cognita statuisse dicent. Quod si ita fecissent, | 5 |
| tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret. | |
| Non utar exemplorum copia quae summa est, non rem | |
| veterem, non hominem potentem aliquem aut gratiosum | |
| proferam. Nuper hominem tenuem, scribam aedilicium, | |
| D. Matrinium, cum defendissem apud M. Iunium Q. Pu- | 10 |
| blicium praetores et M. Plaetorium C. Flaminium aedilis | |
| curulis, persuasi ut scribam iurati legerent eum quem idem | |
| isti censores aerarium reliquissent. Cum enim in homine | |
| nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo | |
| statutum esset, quaerendum esse duxerunt. Nam haec | 127.1 |
| quidem quae de iudicio corrupto subscripserint quis est qui | |
| ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? In | |
| M'. Aquilium et in Ti. Guttam video esse subscriptum. | |
| Quid est hoc? duos esse corruptos solos pecunia iudicant; | 5 |
| ceteri videlicet gratiis condemnarunt. Non est igitur cir- | |
| cumventus, non oppressus pecunia, non, ut in illa Quin- | |
| ctiana contione habebatur, omnes qui Oppianicum conde- | |
| mnarunt in culpa sunt ac suspicione ponendi. Duos solos | |
| video auctoritate censorum adfinis ei turpitudini iudicari. | 10 |
| Aut illud adferant, aliquid eos quod de his duobus habue- | |
| rint compertum de ceteris comperisse. Nam illud quidem | 128.1 |
| minime probandum est, ad notationes auctoritatemque | |
| censoriam exemplum illos <e> consuetudine militari transtu- | |
| lisse. Statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a multis | |
| esset flagitium rei militaris admissum, sortito in quosdam | 5 |
| animadverteretur, ut metus videlicet ad omnis, poena ad | |
| paucos perveniret. Quod idem facere censores in delectu | |
| dignitatis et in iudicio civium et in animadversione vitiorum | |
| qui convenit? Nam miles qui locum non tenuit, qui ho- | |
| stium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles | 10 |
| esse melior et vir bonus et civis utilis. Qua re ne <quis> in | |
| bello propter hostium metum delinqueret, amplior ei mortis | |
| et supplici metus est a maioribus constitutus; ne autem | |
| nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio | |
| comparata est. Hoc tu idem facies censor in senatu | 129.1 |
| legendo? Si erunt plures qui ob innocentem conde- | |
| mnandum pecuniam acceperint, tu non animadvertes in | |
| omnis, sed carpes, ut velis, et paucos ex multis ad igno- | |
| miniam sortiere? Habebit igitur te sciente et vidente curia | 5 |
| senatorem, populus Romanus iudicem, res publica civem | |
| sine ignominia quemquam qui ad perniciem innocentis | |
| fidem suam et religionem pecunia commutarit, et qui pretio | |
| adductus eripuerit patriam, fortunas, liberos civi innocenti, | |
| is censoriae severitatis nota non inuretur? Tu es praefectus | 10 |
| moribus, tu magister veteris disciplinae ac severitatis, si | |
| aut retines quemquam sciens in senatu scelere tanto conta- | |
| minatum aut statuis qui in eadem culpa sit non eadem | |
| poena adfici convenire? Aut quam condicionem supplici | |
| maiores in bello timiditati militis propositam esse voluerunt, | 15 |
| eandem tu in pace constitues improbitati senatoris? Quod | |
| si hoc exemplum ex re militari ad animadversionem censo- | |
| riam transferendum fuit, sortito id ipsum factum esse opor- | |
| tuit. Sin autem sortiri ad poenam et hominum delictum | |
| fortunae iudicio committere minime censorium est, certe in | 20 |
| multorum peccato carpi paucos ad ignominiam et turpitu- | |
| dinem non oportet. Verum omnes intellegimus in istis | 130.1 |
| subscriptionibus ventum quendam popularem esse quae- | |
| situm. Iactata res erat in contione a tribuno seditioso; | |
| incognita causa probatum erat illud multitudini; nemini | |
| licitum est contra dicere, nemo denique ut defenderet con- | 5 |
| trariam partem laborabat. In invidiam porro magnam illa | |
| iudicia venerant. Etenim paucis postea mensibus alia | |
| vehemens erat in iudiciis ex notatione tabellarum invidia | |
| versata. Praetermitti ab censoribus et neglegi macula iudi- | |
| ciorum posse non videbatur. Homines, quos ceteris vitiis | 10 |
| atque omni dedecore infamis videbant, eos hac quoque | |
| subscriptione notare voluerunt, et eo magis quod illo ipso | |
| tempore illis censoribus erant iudicia cum equestri ordine | |
| communicata, ut viderentur per hominum idoneorum igno- | |
| miniam sua auctoritate <rem> reprendisse. Quod si hanc | 131.1 |
| apud eosdem ipsos censores mihi aut alii causam agere | |
| licuisset, hominibus tali prudentia praeditis certe probavis- | |
| sem; res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil | |
| comperti; ex tota ista subscriptione rumorem quendam et | 5 |
| plausum popularem esse quaesitum. Nam in P. Popilium | |
| qui Oppianicum condemnarat subscripsit L. Gellius, quod | |
| is pecuniam accepisset quo innocentem condemnaret. Iam | |
| id ipsum quantae divinationis est, scire innocentem fuisse | |
| reum quem fortasse numquam viderat, cum homines sapien- | 10 |
| tissimi, iudices, ut nihil dicam de eis qui condemnarunt, | |
| causa cognita sibi dixerint non liquere! |