| Sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem | 117.1 |
| nostri numquam neque iudicium nominarunt neque proinde | |
| ut rem iudicatam observarunt, animadversio atque aucto- | |
| ritas censoria. Qua de re ante quam dicere incipio, per- | |
| pauca mihi de meo officio verba facienda sunt, ut a me cum | 5 |
| huiusce periculi tum ceterorum quoque officiorum et ami- | |
| citiarum ratio conservata esse videatur. Nam mihi cum | |
| viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est | |
| amicitia; cum altero vero, sicuti plerique vestrum sciunt, | |
| magnus usus et summa utriusque officiis constituta necessi- | 10 |
| tudo est. Qua re quicquid de subscriptionibus eorum mihi | 118.1 |
| dicendum erit, eo dicam animo ut omnem orationem meam | |
| non de illorum facto sed de ratione censoria habitam exi- | |
| stimari velim; a Lentulo autem, familiari meo, qui a me | |
| pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo | 5 |
| Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, | |
| iudices, impetrabo ut, quam ipse adhibere consuevit in | |
| amicorum periculis cum fidem et diligentiam tum vim | |
| animi libertatemque dicendi, ex hac mihi concedat ut | |
| tantum mihi sumam quantum sine huius periculo prae- | 10 |
| terire non possim. A me tamen, ut aequum est, omnia | |
| caute pedetemptimque dicentur ut neque fides huius defen- | |
| sionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa aut | |
| amicitia violata esse videatur. | |
| Video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices | 119.1 |
| quosdam illius consili Iuniani, cum istam ipsam causam | |
| subscriberent. Hic illud primum commune proponam, | |
| numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita | |
| contentam ut rebus iudicatis fuisse. Neque in re nota | 5 |
| consumam tempus; exempli causa ponam illud unum, | |
| C. Getam, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus ex | |
| senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea factum | |
| et, cuius mores erant a censoribus reprehensi, hunc postea | |
| et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant | 10 |
| moribus praefuisse. Quod si illud iudicium putaretur, ut | |
| ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac | |
| dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad | |
| honorem aditus neque in curiam reditus esset. Nunc si | 120.1 |
| quem Cn. Lentuli aut L. Gelli libertus furti condemnarit, is | |
| omnibus ornamentis amissis numquam ullam honestatis | |
| suae partem reciperabit; quos autem ipse L. Gellius et | |
| Cn. Lentulus, duo censores, clarissimi viri sapientissimique | 5 |
| homines, furti et captarum pecuniarum nomine notaverunt, | |
| ei non modo in senatum redierunt sed etiam illarum ipsa- | |
| rum rerum iudiciis absoluti sunt. Neminem voluerunt | |
| maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam sed | |
| ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui | 10 |
| inter adversarios convenisset. Quapropter in omnibus legi- | |
| bus quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum | |
| capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, | |
| haec ignominiae causa praetermissa est. Timoris enim | |
| causam, non vitae poenam in illa potestate esse voluerunt. | 15 |
| Itaque non solum illud ostendam quod iam videtis, populi | 121.1 |
| Romani suffragiis saepenumero censorias subscriptiones | |
| esse sublatas, verum etiam iudiciis eorum qui iurati statuere | |
| maiore cum religione et diligentia debuerunt. Primum | |
| iudices, senatores equitesque Romani, in compluribus iam | 5 |
| reis quos contra leges pecunias accepisse subscriptum est | |
| suae potius religioni quam censorum opinioni paruerunt. | |
| Deinde praetores urbani qui iurati debent optimum quem- | |
| que in lectos iudices referre numquam sibi ad eam rem | |
| censoriam ignominiam impedimento esse oportere duxerunt. | 10 |
| Censores denique ipsi saepe numero superiorum censorum | 122.1 |
| iudiciis, si ista iudicia appellare voltis, non steterunt. Atque | |
| etiam ipsi inter se censores sua iudicia tanti esse arbitrantur | |
| ut alter alterius iudicium non modo reprehendat sed etiam | |
| rescindat, ut alter de senatu movere velit, alter retineat et | 5 |
| ordine amplissimo dignum existimet, ut alter in aerarios | |
| referri aut tribu moveri iubeat, alter vetet. Qua re qui vobis | |
| in mentem venit haec appellare iudicia quae a populo Ro- | |
| mano rescindi, ab iuratis iudicibus repudiari, a magistra- | |
| tibus neglegi, ab eis qui eandem potestatem adepti sunt | 10 |
| commutari, inter conlegas discrepare videatis? |