| Quamquam satis magno argumento esse debet quod ex | 114.5 |
| tam multis iudicibus absoluto Falcula nemo reus factus est. | |
| Quid enim mihi damnatos ambitus conligitis alia lege, | |
| certis criminibus, plurimis testibus? cum primum illi ipsi | |
| debuerint potius accusari de pecuniis repetundis quam | |
| ambitus. Nam si in ambitus iudiciis hoc eis obfuit, cum | 10 |
| alia lege causam dicerent, certe, si propria lege huius pec- | |
| cati adducti essent, multo plus obfuisset. Deinde, si tanta | 115.1 |
| vis fuit istius criminis ut, qua quisque lege ex illis iudicibus | |
| reus factus esset, tamen hac plaga periret, cur in tanta | |
| multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei facti non | |
| sunt? Hic profertur id quod iudicium appellari non opor- | 5 |
| tet, P. Septimio Scaevolae litem eo nomine esse aestimatam. | |
| Cuius rei quae consuetudo sit, quoniam apud homines peri- | |
| tissimos dico, pluribus verbis docere non debeo. Num- | |
| quam enim ea diligentia quae solet adhiberi in ceteris | |
| iudiciis, eadem reo damnato adhibita est. In litibus aesti- | 116.1 |
| mandis fere iudices aut, quod sibi eum quem semel con- | |
| demnarunt inimicum putant esse, si qua in eum lis capitis | |
| inlata est, non admittunt aut, quod se perfunctos iam esse | |
| arbitrantur cum de reo iudicarunt, neglegentius attendunt | 5 |
| cetera. Itaque et maiestatis absoluti sunt permulti quibus | |
| damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis essent aesti- | |
| matae, et hoc cotidie fieri videmus ut reo damnato de | |
| pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in litibus | |
| aestimandis statutum sit, eos idem iudices absolvant; quod | 10 |
| cum fit, non iudicia rescinduntur sed hoc statuitur, aestima- | |
| tionem litium non esse iudicium. Scaevola condemnatus | |
| est aliis criminibus frequentissimis Apuliae testibus. Omni | |
| contentione pugnatum est uti lis haec capitis aestimaretur. | |
| Quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel | 15 |
| isdem vel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset. |