| Haec tum agente Quinctio neque in contione neque in | 108.4 |
| iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur | 5 |
| nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in | |
| dicendo licebat. Itaque ipse postquam Iunium pervertit, | |
| totam causam reliquit; paucis enim diebus illis et ipse | |
| privatus est factus et hominum studia defervisse intellegebat. | |
| Quod si, per quos dies Iunium accusavit, Fidiculanium accu- | 10 |
| sare voluisset, respondendi Fidiculanio potestas facta non | |
| esset. Ac primo quidem omnibus illis iudicibus qui Oppiani- | |
| cum condemnarant minabatur. Iam insolentiam noratis | 109.1 |
| hominis, noratis animos eius ac spiritus tribunicios. Quod | |
| erat odium, di immortales! quae superbia, quanta ignoratio | |
| sui, quam gravis atque intolerabilis adrogantia! qui illud | |
| iam ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia, non | 5 |
| sibi ac defensioni suae condonatum esse Oppianicum; | |
| proinde quasi non satis signi esse debuerit ab omnibus | |
| eum fuisse desertum qui se ad patronum illum contulisset. | |
| Erat enim Romae summa copia patronorum, hominum elo- | |
| quentissimorum atque amplissimorum, quorum certe aliquis | 10 |
| defendisset equitem Romanum in municipio suo nobilem, | |
| si honeste putasset eius modi causam posse defendi. Nam | 110.1 |
| Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, | |
| cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam | |
| non modo in patroni sed in lautioris advocati loco viderat? | |
| qui quod rostra iam diu vacua locumque illum post adven- | 5 |
| tum L. Sullae a tribunicia voce desertum oppresserat mul- | |
| titudinemque desuefactam iam a contionibus ad veteris | |
| consuetudinis similitudinem revocarat, idcirco cuidam homi- | |
| num generi paulisper iucundior fuit. Atque idem quanto | |
| in odio postea fuit illis ipsis per quos in altiorem locum | 10 |
| ascenderat! neque iniuria. Facite enim ut non solum | 111.1 |
| mores et adrogantiam eius sed etiam voltum atque amictum | |
| atque etiam illam usque ad talos demissam purpuram re- | |
| cordemini. Is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex | |
| iudicio discessisse victum, rem ab subselliis ad rostra detu- | 5 |
| lit. Et iam querimur saepe hominibus novis non satis | |
| magnos in hac civitate esse fructus? Nego usquam um- | |
| quam fuisse maiores; ubi si quis ignobili loco natus ita | |
| vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur, | |
| usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia pro- | 10 |
| secuta est. Si quis autem hoc uno nititur quod sit igno- | 112.1 |
| bilis, procedit saepe longius quam si idem ille esset cum | |
| isdem suis vitiis nobilissimus. Vt Quinctius—nihil enim | |
| dicam de ceteris—si fuisset homo nobilis, quis eum cum illa | |
| superbia atque intolerantia ferre potuisset? Quod eo loco | 5 |
| fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura boni, prodesse | |
| ei putarent oportere, superbiam autem atque adrogantiam | |
| eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem | |
| hominis quam pertimescendam. Sed ut illuc revertar, quo | |
| tempore Fidiculanius est absolutus, tu qui iudicia facta | 10 |
| commemoras quid tum esse existimas iudicatum? certe | |
| gratiis iudicasse. At condemnarat, at causam totam non | 113.1 |
| audierat, at in contionibus omnibus a L. Quinctio, tribuno | |
| plebis, vehementer erat et saepe vexatus. Illa igitur omnia | |
| Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta, popularia, seditiosa | |
| <iudices> iudicaverunt. Esto, potuit esse innocens Falcula. | 5 |
| Iam ergo aliquis Oppianicum gratiis condemnavit, iam non | |
| eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemna- | |
| rent, iam potest aliquis ab initio non sedisse et tamen | |
| Oppianicum gratiis condemnasse. Verum, si innocens | |
| Falcula, quaero quis sit nocens; si hic gratiis conde- | 10 |
| mnavit, quis accepit? Nego rem esse ullam cuiquam | |
| illorum obiectam quae Fidiculanio non obiecta sit, aliquid | |
| fuisse in Fidiculani causa quod idem non esset in cete- | |
| rorum. Aut hoc iudicium reprehendas tu cuius accusatio | 114.1 |
| rebus iudicatis nitebatur necesse est aut, si hoc verum | |
| esse concedis, Oppianicum gratiis condemnatum esse | |
| fateare. |