| Dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula qui Op- | 103.11 |
| pianicum condemnarat, cum praesertim, id quod fuit in illo | |
| iudicio invidiosissimum, paucos dies ex subsortitione se- | |
| disset? Dixit et bis quidem dixit. In summam enim | |
| L. Quinctius invidiam contionibus eum cotidianis seditiosis | 15 |
| et turbulentis adduxerat. Vno iudicio multa est ab eo | |
| petita, sicut ab Iunio, quod non suae decuriae munere | |
| neque ex lege sedisset. Paulo sedatiore tempore est accu- | |
| satus quam Iunius, sed eadem fere lege et crimine. Quia | |
| nulla in iudicio seditio neque vis nec turba versata est, | 20 |
| prima actione facillime est absolutus. Non numero hanc | |
| absolutionem; nihilo minus enim potest, ut illam multam | |
| non commiserit, accepisse tamen ob rem iudicandam, <sicut | |
| causam pecunia ob rem iudicandam> capta nusquam Staienus | |
| ea quidem lege dixit. Proprium crimen illud quaestionis | 25 |
| eius non fuit. Fidiculanius quid fecisse dicebatur? Acce- | 104.1 |
| pisse a Cluentio HS cccc. Cuius erat ordinis? Senatorii. | |
| Qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de | |
| pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est | |
| absolutus. Acta est enim causa more maiorum sine vi, | 5 |
| sine metu, sine periculo; dicta et exposita et demonstrata | |
| sunt omnia. Adducti iudices sunt non modo potuisse | |
| honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset | |
| sed, aliud si is iudex nihil scisset, nisi quae praeiudicia de | |
| eo facta esse constaret, audire praeterea nihil debuisse. Tum | 105.1 |
| etiam illi quinque qui imperitorum hominum rumusculos | |
| aucupati tum illum absolverunt iam suam clementiam lau- | |
| dari magno opere nolebant; a quibus si qui quaereret | |
| sedissentne iudices in C. Fabricium, sedisse se dicerent; si | 5 |
| interrogarentur num quo crimine is esset accusatus prae- | |
| terquam veneni eius quod quaesitum Habito diceretur, | |
| negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, con- | |
| demnasse se dicerent; nemo enim absolvit. Eodem modo | |
| quaesitum si esset de Scamandro, certe idem respondis- | 10 |
| sent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam | |
| unam nemo tum istorum suam dici vellet. Vter igitur | 106.1 |
| facilius suae sententiae rationem redderet, isne qui se et | |
| sibi et rei iudicatae constitisse dicit, an ille qui se in | |
| principem malefici lenem, in adiutores eius et conscios | |
| vehementissimum esse respondit? Quorum ego de sen- | 5 |
| tentia non debeo disputare; neque enim dubito quin ei | |
| tales viri suspicione aliqua perculsi repentina de statu suo | |
| declinarint. Qua re eorum qui absolverunt misericordiam | |
| non reprendo, eorum qui in iudicando superiora iudicia | |
| secuti sunt sua sponte, non Staieni fraude, constantiam | 10 |
| comprobo, eorum vero qui sibi non liquere dixerunt sapien- | |
| tiam laudo, qui absolvere eum quem nocentissimum cogno- | |
| rant et quem ipsi bis iam antea condemnarant nullo modo | |
| poterant, condemnare, cum tanta consili infamia et tam | |
| atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius patefacta | 15 |
| re maluerunt. Ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, | 107.1 |
| sed etiam ex hominibus ipsis quod hi fecerunt rectissime | |
| ac sapientissime factum probetis, quis P. Octavio Balbo | |
| ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio dili- | |
| gentior aut sanctior commemorari potest? Non absolvit. | 5 |
| Quis Q. Considio constantior, quis iudiciorum atque eius | |
| dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior, | |
| quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? Ne is qui- | |
| dem absolvit. Longum est de singulorum virtute ita dicere, | |
| quaeque iam cognita sunt ab omnibus verborum orna- | 10 |
| menta non quaerunt. Qualis vir M. Iuventius Pedo fuit ex | |
| vetere illa iudiciorum disciplina, qualis L. Caulius Mergus, | |
| M. Basilus, C. Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis | |
| iam tum florente re publica floruerunt. Ex eodem numero | |
| L. Cassius, Cn. Heius pari et integritate et prudentia; | 15 |
| quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. Atque | |
| in his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et reli- | |
| gione par eis quos antea commemoravi, P. Saturius, in eadem | |
| sententia fuit. O innocentiam Oppianici singularem! quo | 108.1 |
| in reo qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui con- | |
| demnavit constans existimatur. |