| At enim etiam Bulbus est condemnatus. Adde 'maie- | 97.1 |
| statis,' ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniun- | |
| ctum. At est hoc illi crimen obiectum. Fateor, sed etiam | |
| legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi | |
| litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod | 5 |
| crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege | |
| maiestatis tenebatur. At hoc obfuit ei maxime. Iam ista | |
| divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura | |
| multo sit verior. Ego enim sic arbitror, Bulbum, quod | |
| homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contami- | 10 |
| natus in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damna- | |
| tum. Tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum | |
| est eligis ut id esse secutos iudices dicas. | |
| Quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse | 98.1 |
| causae debet quam illa quae commemorata sunt ab accusa- | |
| tore duo iudicia P. Popili et Ti. Guttae, qui causam de | |
| ambitu dixerunt, qui accusati sunt ab eis qui erant ipsi am- | |
| bitus condemnati; quos ego non idcirco esse arbitror in | 5 |
| integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudi- | |
| candam pecuniam accepisse sed quod iudicibus probarint, | |
| cum in eodem genere in quo ipsi offendissent alios repren- | |
| dissent, se ad praemia legis venire oportere. Quapro- | |
| pter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus | 10 |
| nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio con- | |
| iuncta esse possit. | |
| Quid quod Staienus est condemnatus? Non dico hoc | 99.1 |
| tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum | |
| maiestatis esse condemnatum; non recito testimonia homi- | |
| num honestissimorum quae in Staienum sunt dicta ab eis | |
| qui Mam. Aemilio, clarissimo viro, legati et praefecti et | 5 |
| tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum fa- | |
| ctum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu | |
| seditionem esse conflatam; ne illa quidem testimonia | |
| recito quae dicta sunt de HS dc quae ille, cum accepisset | |
| nomine iudici Safiniani, sicut in Oppianici iudicio postea, | 10 |
| reticuit atque suppressit. Omitto et haec et alia permulta | 100.1 |
| quae illo iudicio in Staienum dicta sunt; hoc dico, eandem | |
| tum fuisse P. et L. Cominiis, equitibus Romanis, honestis | |
| hominibus et disertis, controversiam cum Staieno quem accu- | |
| sabant quae nunc mihi est cum Attio. Cominii dicebant | 5 |
| idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam | |
| accepisse ut iudicium corrumperet; Staienus conciliandae | |
| gratiae causa se accepisse dicebat. Inridebatur haec illius | 101.1 |
| reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis | |
| inauratis quas posuit ad Iuturnae, quibus subscripsit reges | |
| ab se in gratiam esse reductos. Exagitabantur omnes eius | |
| fraudes atque fallaciae, tota vita in eius modi ratione ver- | 5 |
| sata aperiebatur, egestas domestica, quaestus forensis in | |
| medium proferebatur, nummarius interpres pacis et concor- | |
| diae non probabatur. Itaque tum Staienus cum idem | |
| defenderet quod Attius condemnatus est; Cominii cum | 102.1 |
| hoc agerent quod nos in tota causa egimus probave- | |
| runt. Quam ob rem, si Staieni damnatione Oppianicum | |
| iudicium corrumpere voluisse, Oppianicum iudici ad emen- | |
| das sententias dedisse pecuniam iudicatum est, <et,> cum ita | 5 |
| constitutum sit ut in illa culpa aut Cluentius sit aut Oppia- | |
| nicus, Cluenti nummus nullus iudici datus ullo vestigio re- | |
| peritur, Oppianici pecunia post iudicium factum ab iudice | |
| ablata est: potest esse dubium quin illa damnatio Staieni | |
| non modo non sit contra Cluentium sed maxime nostram | 10 |
| causam defensionemque confirmet? Ergo adhuc Iuni iudi- | 103.1 |
| cium video esse eius modi ut incursionem potius seditionis, | |
| vim multitudinis, impetum tribunicium quam iudicium ap- | |
| pellandum putem. Quod si quis illud iudicium appellet, | |
| tamen hoc confiteatur necesse est, nullo modo illam multam | 5 |
| quae ab Iunio petita sit cum Cluenti causa posse coniungi. | |
| Illud igitur Iunianum per vim factum est, Bulbi et Popili | |
| et Guttae contra Cluentium non est, Staieni etiam pro | |
| Cluentio est. Videamus ecquod aliud iudicium quod pro | |
| Cluentio sit proferre possimus. | 10 |