| At enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium | 88.1 |
| esse corruptum. Immo vero ante hoc tempus omnino ista | |
| ipsa res suo nomine in iudicium numquam est vocata. Ita | |
| multum agitata, ita diu iactata ista res est ut hodierno die | |
| primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas | 5 |
| vocem contra invidiam his iudicibus freta miserit. Verum | |
| tamen ista multa iudicia quae sunt? Ego enim me ad | |
| omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae facta postea | |
| iudicia de illo iudicio dicerentur, partim ruinae similiora aut | |
| tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse, partim | 10 |
| nihil contra Habitum valere, partim etiam pro hoc esse, | |
| partim esse eius modi ut neque appellata umquam iudicia | |
| sint neque existimata. Hic ego magis ut consuetudinem | 89.1 |
| servem quam quod vos non vestra hoc sponte faciatis, | |
| petam a vobis ut me, dum de his singulis disputo, iudices, | |
| attente audiatis. Condemnatus est C. Iunius qui ei quae- | |
| stioni praefuerat; adde etiam illud, si placet: tum est con- | 5 |
| demnatus cum esset iudex quaestionis. Non modo causae | |
| sed ne legi quidem quicquam per tribunum plebis laxamenti | |
| datum est. Quo tempore illum a quaestione ad nullum aliud | |
| rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestio- | |
| nem ipse abreptus est. At quam quaestionem? Voltus enim | 10 |
| vestri, iudices, me invitant ut quae reticenda putaram libeat | |
| iam libere dicere. Quid? illa tandem quaestio aut discepta- | 90.1 |
| tio aut iudicium fuit? Putabo fuisse. Dicat qui volt hodie de | |
| illo populo concitato, cui tum populo mos gestus est, qua de | |
| re Iunius causam dixerit; quemcumque rogaveris, hoc re- | |
| spondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem cir- | 5 |
| cumvenerit. Est haec opinio. At, si ita esset, hac lege | |
| accusatum fuisse oportuit qua accusatur Habitus. At | |
| ipse ea lege quaerebat. Paucos dies exspectasset Quin- | |
| ctius. At neque privatus accusare nec sedata iam invidia | |
| volebat. Videtis igitur non in causa sed in tempore ac | 10 |
| potestate spem omnem accusatoris fuisse. Multam petivit. | 91.1 |
| Qua lege? Quod in legem non iurasset, quae res nemini | |
| umquam fraudi fuit, et quod C. Verres, praetor urbanus, | |
| homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in eo codice | |
| non haberet qui tum interlitus proferebatur. His de causis | 5 |
| C. Iunius condemnatus est, iudices, levissimis et infirmis- | |
| simis, quas omnino in iudicium adferri non oportuit. Itaque | |
| oppressus est non causa sed tempore. Hoc vos Cluentio | 92.1 |
| iudicium putatis obesse oportere? quam ob causam? Si | |
| ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in aliquam legem | |
| aliquando non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid | |
| de Cluentio iudicabatur? 'Non' inquit; 'sed ille idcirco | 5 |
| illis legibus condemnatus est, quod contra aliam legem com- | |
| miserat.' Qui hoc confitentur, possunt idem illud iudi- | |
| cium fuisse defendere? 'Ergo' inquit 'idcirco infestus | |
| tum populus Romanus fuit C. Iunio, quod illud iudicium | |
| corruptum per eum putabatur.' Num igitur hoc tempore | 10 |
| causa mutata est? num alia res, alia ratio illius iudici, alia | |
| natura totius negoti nunc est ac tum fuit? Non opinor ex | |
| eis rebus quae gestae sunt rem ullam potuisse mutari. Quid | 93.1 |
| ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto | |
| silentio, tum Iunio defendendi sui potestas erepta sit? Quia | |
| tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicio- | |
| nem, contiones cotidianas seditiose ac populariter conci- | 5 |
| tatas. Accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem | |
| ad subsellia; ad iudicium non modo de contione sed | |
| etiam cum ipsa contione veniebat. Gradus illi Aurelii tum | |
| novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur; | |
| quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non | 10 |
| modo dicendi ab reo sed ne surgendi quidem potestas | |
| erat. Nuper apud C. Orchivium, conlegam meum, locus ab | 94.1 |
| iudicibus Fausto Sullae de pecuniis residuis non est consti- | |
| tutus, non quo illi aut exlegem esse Sullam aut causam | |
| pecuniae publicae contemptam atque abiectam putarent, | |
| sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa dis- | 5 |
| ceptari posse non putaverunt. Quid conferam? Sullamne | |
| cum Iunio, an hunc tribunum plebis cum Quinctio, an vero | |
| tempus cum tempore? Sulla maximis opibus, cognatis, | |
| adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud | |
| Iunium parva et infirma et ipsius labore quaesita atque | 10 |
| conlecta; hic tribunus plebis modestus, pudens, non modo | |
| non seditiosus sed etiam seditiosis adversarius, ille autem | |
| acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus; tempus | |
| hoc tranquillum atque placatum, illud omnibus invidiae | |
| tempestatibus concitatum. Quae cum ita essent, in Fausto | 15 |
| tamen illi iudices statuerunt iniqua condicione reum causam | |
| dicere, cum adversario eius ad ius accusationis summa vis | |
| potestatis accederet. Quam quidem rationem vos, iudices, | 95.1 |
| diligenter pro vestra sapientia et humanitate cogitare et | |
| penitus perspicere debetis, quid mali, quantum periculi uni | |
| cuique nostrum inferre possit vis tribunicia, conflata prae- | |
| sertim invidia et contionibus seditiose concitatis. Optimis | 5 |
| hercule temporibus, tum cum homines se non iactatione | |
| populari sed dignitate atque innocentia tuebantur, tamen | |
| nec P. Popilius neque Q. Metellus, clarissimi viri atque | |
| amplissimi, vim tribuniciam sustinere potuerunt, nedum his | |
| temporibus, his moribus, his magistratibus sine vestra sapi- | 10 |
| entia ac sine iudiciorum remediis salvi esse possimus. Non | 96.1 |
| fuit illud igitur iudicium iudici simile, iudices, non fuit, in | |
| quo non modus ullus est adhibitus, non mos consuetudoque | |
| servata, non causa defensa; vis illa fuit et, ut saepe iam dixi, | |
| ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam | 5 |
| iudicium aut disceptatio aut quaestio. Quod si quis est | |
| qui illud iudicium fuisse arbitretur et qui his rebus iudicatis | |
| standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiun- | |
| gere. Ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive | |
| quod ex lege subsortitus iudicem non esset, multa petita | 10 |
| esse dicitur; Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus | |
| a Iunio multa petita est nulla potest ex parte esse con- | |
| iuncta. |