| Age, quoniam corrumpendi iudici causas ille multas et | 82.1 |
| gravis habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requi- | |
| ratur. Confecit tabulas diligentissime Cluentius. Haec | |
| autem res habet hoc certe ut nihil possit neque additum | |
| neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum | 5 |
| ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad | |
| eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatis, | |
| tractatis, inquiritis, cum interea Cluentianae pecuniae | |
| vestigium nullum invenitis. Quid? Albiana pecunia vesti- | |
| giisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus | 10 |
| venire possumus? Tenentur uno in loco HS dcxl, tenentur | |
| apud hominem audacissimum, tenentur apud iudicem; quid | |
| voltis amplius? At enim Staienus non fuit ab Oppianico | 83.1 |
| sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. | |
| Cur eum, cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius | |
| abesse patiebantur? cur, cum in consilium mittebant, Staie- | |
| num iudicem cui pecuniam dederant non requirebant? Op- | 5 |
| pianicus querebatur, Quinctius flagitabat; sine Staieno ne | |
| in consilium iretur tribunicia potestate effectum est. At | |
| condemnavit. Hanc enim condemnationem dederat obsi- | |
| dem Bulbo et ceteris ut destitutus ab Oppianico videretur. | |
| Qua re si istinc causa corrumpendi iudici, si istinc pecunia, | 10 |
| istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, | |
| hinc pudor, honesta vita, nulla suspicio pecuniae, nulla cor- | |
| rumpendi iudici causa, patimini veritate patefacta atque | |
| omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam | |
| ubi cetera maleficia consistunt, ab eo invidiam discedere | 15 |
| aliquando ad quem numquam accessisse culpam videtis. | |
| At enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad cor- | 84.1 |
| rumpendum iudicium sed ad conciliationem gratiae. Tene | |
| hoc, Atti, dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercita- | |
| tione praeditum! Sapientissimum esse dicunt eum cui | |
| quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime accedere | 5 |
| illum qui alterius bene inventis obtemperet. In stultitia | |
| contra est. Minus enim stultus est is cui nihil in mentem | |
| venit quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem | |
| comprobat. Ita Staienus tum recenti re, cum faucibus pre- | |
| meretur—<sive> ultro excogitavit sive, ut homines tum loque- | 10 |
| bantur, a P. Cethego admonitus <est>—istam dedit concilia- | |
| tionis et gratiae fabulam. Nam fuisse hunc tum hominum | 85.1 |
| sermonem recordari potestis, Cethegum, quod hominem | |
| odisset et quod eius improbitatem versari in re publica | |
| nollet et quod videret eum qui se ab reo pecuniam, cum iu- | |
| dex esset, clam atque extra ordinem accepisse confessus esset, | 5 |
| salvum esse non posse, minus ei fidele consilium dedisse. | |
| In hoc si improbus Cethegus fuit, videtur mihi adversarium | |
| removere voluisse; sin erat eius modi causa ut Staienus | |
| nummos se accepisse negare non posset, nihil autem erat | |
| periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset | 10 |
| confiteri, non est consilium Cethegi reprendendum. Ve- | 86.1 |
| rum alia causa tum Staieni fuit, alia nunc, Atti, tua est. Ille | |
| cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret | |
| quam si quod erat factum fateretur; te vero illud idem | |
| quod tum explosum et eiectum est nunc rettulisse demiror. | 5 |
| Qui enim poterat tum in gratiam redire cum Oppianico | |
| Cluentius, qui cum matre? Haerebat in tabulis publicis | |
| reus et accusator; condemnati erant Fabricii; nec elabi | |
| alio accusatore poterat Albius nec sine ignominia calumniae | |
| relinquere accusationem Cluentius. An vero praevarica- | 87.1 |
| retur? nam id quoque ad corrumpendum iudicium per- | |
| tinet. Sed quid opus erat ad eam rem iudice sequestre? | |
| et omnino quam ob rem tota ista res per Staienum potius, | |
| hominem ab utroque alienissimum, sordidissimum, turpis- | 5 |
| simum, quam per bonum aliquem virum ageretur et amicum | |
| necessariumque communem? Sed quid ego haec pluribus | |
| quasi de re obscura disputo, cum ipsa pecunia quae Staieno | |
| data est numero ac summa sua non modo quanta fuerit | |
| sed etiam ad quam rem fuerit ostendat? Sedecim dico | 10 |
| iudices ut Oppianicus absolveretur corrumpendos fuisse; ad | |
| Staienum dcxl milia nummum esse delata. Si, ut tu dicis, | |
| gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio | |
| milium quid valet? si, ut nos dicimus, ut quadragena | |
| milia nummum sedecim iudicibus darentur, non Archi- | 15 |
| medes melius potuit discribere. |