| Neque me paenitet hoc tempore potius quam illo causam | 80.1 |
| A. Cluenti defendere. Causa enim manet eadem, quae | |
| mutari nullo modo potest, temporis iniquitas atque invidia | |
| recessit, ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in | |
| causa boni fuit prosit. Itaque nunc quem ad modum | 5 |
| audiar sentio, non modo ab eis quorum iudicium ac pote- | |
| stas est sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio. | |
| At tum si dicerem, non audirer, non quod alia res esset, | |
| immo eadem, sed tempus aliud. Id adeo sic cognoscite. | |
| Quis tum auderet dicere nocentem condemnatum esse | 10 |
| Oppianicum? quis nunc audet negare? Quis tum posset | |
| arguere ab Oppianico temptatum esse iudicium pecunia? | |
| quis id hoc tempore infitiari potest? Cui tum liceret docere | |
| Oppianicum reum factum esse tum denique cum duobus | |
| proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id | 15 |
| hoc tempore infirmare conetur? Qua re invidia remota quam | 81.1 |
| dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque | |
| aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea | |
| quod in causa relinquatur? | |
| Versatam esse in iudicio pecuniam constat; ea quaeritur | 5 |
| unde profecta sit, ab accusatore an ab reo. Dicit accu- | |
| sator haec: 'Primum gravissimis criminibus accusabam, ut | |
| nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam, | |
| ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si abso- | |
| lutus fuisset, mearum tamen omnium fortunarum status | 10 |
| incolumis maneret.' Quid contra reus? 'Primum ipsam | |
| multitudinem criminum et atrocitatem pertimescebam; | |
| deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris con- | |
| demnatis me esse condemnatum sentiebam: postremo in | |
| eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status | 15 |
| unius iudici periculo contineretur.' |