| Condemnato Oppianico statim L. Quinctius, homo maxime | 77.1 |
| popularis, qui omnis rumorum et contionum ventos conligere | |
| consuesset, oblatam sibi facultatem putavit ut ex invidia | |
| senatoria posset crescere, quod eius ordinis iudicia minus | |
| iam probari populo arbitrabatur. Habetur una atque altera | 5 |
| contio vehemens et gravis; accepisse pecuniam iudices ut | |
| innocentem reum condemnarent tribunus plebis clamitabat; | |
| agi fortunas omnium dicebat; nulla esse iudicia; qui pecu- | |
| niosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. | |
| Homines totius ignari negoti, qui Oppianicum numquam | 10 |
| vidissent, virum optimum et hominem pudentissimum pe- | |
| cunia oppressum esse arbitrarentur, incensi suspicione rem | |
| in medium vocare coeperunt et causam illam totam depo- | |
| scere. Atque illo ipso tempore in aedis T. Anni, hominis | 78.1 |
| honestissimi, necessarii et amici mei, noctu Staienus arces- | |
| situs ab Oppianico venit. Iam cetera nota sunt omnibus, ut | |
| cum illo Oppianicus egerit de pecunia, ut ille se redditurum | |
| esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnem viri boni | 5 |
| qui tum consulto propter in occulto stetissent, ut res pate- | |
| facta et in forum prolata et pecunia omnis Staieno extorta | |
| atque erepta sit. Huius Staieni persona populo iam nota | |
| atque perspecta ab nulla turpi suspicione abhorrebat; sup- | |
| pressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset | 10 |
| qui erant in contione non intellegebant; neque enim doce- | |
| bantur. Versatam esse in iudicio mentionem pecuniae | |
| sentiebant, innocentem reum condemnatum audiebant, | |
| Staieni sententia condemnatum videbant; non gratiis id ab | |
| eo factum esse, quod hominem norant, iudicabant. Similis | 15 |
| in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat. | |
| Itaque confiteor—licet enim iam impune hoc praesertim in | 79.1 |
| loco confiteri—quod Oppianici non modo vita sed etiam | |
| nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignis- | |
| simum porro videretur circumventum esse innocentem | |
| pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni improbitas | 5 |
| et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam | |
| autem ageret L. Quinctius, homo cum summa potestate | |
| praeditus tum ad inflammandos animos multitudinis accom- | |
| modatus, summam illi iudicio invidiam infamiamque esse | |
| conflatam. Atque in hanc flammam recentem tum C. | 10 |
| Iunium qui illi quaestioni praefuerat iniectum esse memini, | |
| et illum hominem aedilicium iam praetorem opinionibus | |
| omnium constitutum non disceptatione dicendi sed clamore | |
| hominum de foro atque adeo de civitate esse sublatum. |