| Manarat sermo in consilio pecuniae quandam mentionem | 73.1 |
| inter iudices esse versatam. Res neque tam fuerat occulta | |
| quam erat occultanda, neque tam erat aperta quam rei | |
| publicae causa aperienda. In ea obscuritate ac dubitatione | |
| omnium Cannutio, perito homini, qui quodam odore suspi- | 5 |
| cionis Staienum corruptum esse sensisset neque dum rem | |
| perfectam arbitraretur, placuit repente pronuntiare: Dixe- | |
| rvnt. Hic tum Oppianicus non magno opere pertimuit; | |
| rem a Staieno perfectam esse arbitrabatur. In consilium | 74.1 |
| erant ituri iudices xxxii. Sententiis xvi absolutio confici | |
| poterat. HS xl milia in singulos iudices distributa eum | |
| numerum sententiarum conficere debebant ut ad cumulum | |
| spe maiorum praemiorum ipsius Staieni sententia septima | 5 |
| decima accederet. Atque etiam casu tum, quod illud | |
| repente erat factum, Staienus ipse non aderat; causam | |
| nescio quam apud iudicem defendebat. Facile hoc Habitus | |
| patiebatur, facile Cannutius, at non Oppianicus neque pa- | |
| tronus eius L. Quinctius; qui, cum esset illo tempore | 10 |
| tribunus plebis, convicium C. Iunio iudici quaestionis | |
| maximum fecit ut ne sine illo in consilium iretur; cumque | |
| id ei per viatores consulto neglegentius agi videretur, ipse e | |
| publico iudicio ad privatum Staieni iudicium profectus est | |
| et illud pro potestate dimitti iussit; Staienum ipse ad sub- | 15 |
| sellia adduxit. Consurgitur in consilium, cum sententias | 75.1 |
| Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri velle dixisset | |
| ut Staienus scire posset quid cuique deberet. Varia iudicum | |
| genera; nummarii pauci sed omnes irati. Vt qui accipere | |
| in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos sup- | 5 |
| pressos esse putant inimicissimi solent esse, sic eius modi | |
| iudices infesti tum reo venerant; ceteri nocentissimum esse | |
| arbitrabantur, sed exspectabant sententias eorum quos cor- | |
| ruptos esse putabant ut ex eis constituerent a quo iudicium | |
| corruptum videretur. Ecce tibi eius modi sortitio ut in | 10 |
| primis Bulbo et Staieno et Guttae esset iudicandum! Summa | |
| omnium exspectatio quidnam sententiae ferrent leves ac | |
| nummarii iudices. Atque illi omnes sine ulla dubitatione | |
| condemnant. Hic tum iniectus est hominibus scrupulus et | 76.1 |
| quaedam dubitatio quidnam esset actum. Deinde homines | |
| sapientes et ex vetere illa disciplina iudiciorum, qui neque | |
| absolvere hominem nocentissimum possent neque eum de | |
| quo esset orta suspicio pecunia oppugnatum re illa incognita | 5 |
| primo condemnare vellent, non liqvere dixerunt. Non | |
| nulli autem severi homines qui hoc statuerunt, quo quisque | |
| animo quid faceret spectari oportere, etsi alii pecunia ac- | |
| cepta verum iudicabant, tamen nihilo minus se superioribus | |
| suis iudiciis constare putabant oportere; itaque damnarunt. | 10 |
| Quinque omnino fuerunt qui illum vestrum innocentem | |
| Oppianicum sive imprudentia sive misericordia sive aliqua | |
| suspicione sive ambitione adducti absolverunt. |