| Nam ut primum Oppianicus ex eo quod Scamander reus | 66.8 |
| erat factus quid sibi impenderet coepit suspicari, statim se | |
| ad hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exer- | 10 |
| citati, tum autem iudicis, Staieni familiaritatem applicavit. | |
| Ac primum Scamandro reo tantum donis muneribusque | |
| perfecerat ut eo fautore uteretur cupidiore quam fides | |
| iudicis postulabat. Post autem cum esset Scamander unius | 67.1 |
| Staieni sententia absolutus, patronus autem Scamandri ne | |
| sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis | |
| subveniendum putavit. Tum ab Staieno, sicut ab homine | |
| ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo, | 5 |
| ad efficiendum acerrimo—haec enim ille et aliqua ex parte | |
| habebat et maiore ex parte se habere simulabat—auxilium | |
| capiti ac fortunis suis petere coepit. Iam hoc non ignoratis, | |
| iudices, ut etiam bestiae fame monitae plerumque ad eum | |
| locum ubi pastae sunt aliquando revertantur. Staienus ille | 68.1 |
| biennio ante cum causam bonorum Safini Atellae recepisset, | |
| sescentis milibus nummum se iudicium corrupturum esse | |
| dixerat. Quae cum accepisset a pupillo, suppressit iudicio- | |
| que facto nec Safinio nec bonorum emptoribus reddidit. | 5 |
| Quam cum pecuniam profudisset et sibi nihil non modo ad | |
| cupiditates suas sed ne ad necessitatem quidem reliquisset, | |
| statuit ad easdem esse sibi praedas ac suppressiones iudi- | |
| cialis revertendum. Itaque cum Oppianicum iam perditum | |
| et duobus iugulatum praeiudiciis videret, promissis suis eum | 10 |
| excitavit abiectum et simul saluti desperare vetuit. Op- | |
| pianicus autem orare hominem coepit ut sibi rationem osten- | |
| deret iudici corrumpendi. Ille autem, quem ad modum ex | 69.1 |
| ipso Oppianico postea est auditum, negavit quemquam esse | |
| in civitate praeter se qui id efficere posset. Sed primo | |
| gravari coepit, quod aedilitatem se petere cum hominibus | |
| nobilissimis et invidiam atque offensionem timere dicebat. | 5 |
| Post exoratus initio permagnam pecuniam poposcit, deinde | |
| ad id pervenit quod confici potuit; HS dcxl deferri ad | |
| se domum iussit. Quae pecunia simul atque ad eum delata | |
| est, homo impurissimus statim coepit in eius modi mente et | |
| cogitatione versari, nihil esse suis rationibus utilius quam | 10 |
| Oppianicum condemnari; illo absoluto pecuniam illam aut | |
| iudicibus dispertiendam aut ipsi esse reddendam; damnato | |
| repetiturum esse neminem. Itaque rem excogitat singu- | 70.1 |
| larem. Atque haec, iudices, quae vera dicuntur a nobis | |
| facilius credetis, si cum animis vestris longo intervallo | |
| recordari C. Staieni vitam et naturam volueritis; nam | |
| perinde ut opinio est de cuiusque moribus, ita quid ab eo | 5 |
| factum aut non factum sit existimari potest. Cum esset | |
| egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi | |
| suae miserrimus in locis inanissimis tantum nummorum | |
| positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare | |
| mentem suam coepit. 'Ego dem iudicibus? mihi ipsi | 10 |
| igitur praeter periculum et infamiam quid quaeretur? Nihil | |
| excogitem quam ob rem Oppianicum damnari necesse sit? | |
| Quid tandem?—nihil enim est quod non fieri possit—si | |
| quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne redden- | |
| dum est? Praecipitantem igitur impellamus' inquit 'et | 15 |
| perditum prosternamus.' Capit hoc consili ut pecuniam | 71.1 |
| quibusdam iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam | |
| postea supprimat ut, quoniam gravis homines sua sponte | |
| severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione | |
| iratos Oppianico redderet. Itaque, ut erat semper prae- | 5 |
| posterus atque perversus, initium facit a Bulbo et eum, quod | |
| iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem leviter | |
| impellit. 'Quid tu?' inquit 'ecquid me adiuvas, Bulbe, | |
| ne gratiis rei publicae serviamus?' Ille vero simul atque | |
| hoc audivit 'ne gratiis': 'Quo voles' inquit 'sequar; sed | 10 |
| quid adfers?' Tum ei quadraginta milia, si esset absolutus | |
| Oppianicus, pollicetur et eum ut ceteros appellet quibuscum | |
| loqui consuesset rogat atque etiam ipse conditor totius | |
| negoti Guttam aspergit huic Bulbo. Itaque minime amarus | 72.1 |
| eis visus est qui aliquid ex eius sermone speculae degu- | |
| starant. Vnus et alter dies intercesserat cum res parum | |
| certa videbatur; sequester et confirmator pecuniae deside- | |
| rabatur. Tum appellat hilari voltu hominem Bulbus ut | 5 |
| blandissime potest: 'Quid tu' inquit 'Paete?'—hoc enim | |
| sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum delegerat ne, | |
| si se Ligurem fecisset, nationis magis suae quam generis uti | |
| cognomine videretur—'qua de re mecum locutus es, quae- | |
| runt a me ubi sit pecunia.' Hic ille planus improbissimus | 10 |
| quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condi- | |
| derat spe iam atque animo incubaret, contrahit frontem— | |
| recordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque | |
| voltus—et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus | |
| quique ea vitia quae ab natura habebat etiam studio atque | 15 |
| artificio quodam malitiae condivisset, pulchre adseverat sese | |
| ab Oppianico destitutum atque hoc addit testimoni, sua | |
| illum sententia, cum palam omnes laturi essent, condem- | |
| natum iri. |