| Quod si hoc videtis quod iam hac omni oratione pate- | 62.1 |
| factum est, illo iudicio reum condemnari, praesertim ab | |
| isdem iudicibus qui duo praeiudicia fecissent, necesse fuisse, | |
| simul illud videatis necesse est, nullam accusatori causam | |
| esse potuisse cur iudicium vellet corrumpere. Quaero enim | 5 |
| de te, T. Atti, relictis iam ceteris argumentis omnibus, num | |
| Fabricios quoque innocentis condemnatos existimes, num | |
| etiam illa iudicia pecunia corrupta esse dicas, quibus in | |
| iudiciis alter a Staieno solo absolutus est, alter etiam ipse | |
| se condemnavit. Age, si nocentes, cuius malefici? num | 10 |
| quid praeter venenum quaesitum quo Habitus necaretur | |
| obiectum est? num quid aliud in illis iudiciis versatum est | |
| praeter hasce insidias Habito ab Oppianico per Fabricium | |
| factas? Nihil, nihil, inquam, aliud, iudices, reperietis. Ex- | |
| stat memoria, sunt tabulae publicae; redargue me, si men- | 15 |
| tior; testium dicta recita, doce in illorum iudiciis quid | |
| praeter hoc venenum Oppianici non modo in criminis sed | |
| in male dicti loco sit obiectum. Multa dici possunt qua re | 63.1 |
| ita necesse fuerit iudicari, sed ego occurram exspectationi | |
| vestrae, iudices. Nam etsi a vobis sic audior ut numquam | |
| benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen | |
| vocat me alio iam dudum tacita vestra exspectatio quae | 5 |
| mihi obloqui videtur: 'Quid ergo? negasne illud iudicium | |
| esse corruptum?' Non nego, sed ab hoc corruptum non | |
| esse confirmo. 'A quo igitur est corruptum?' Opinor, | |
| primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius iudici | |
| futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corru- | 10 |
| pisse qui metuisset ne ipse condemnaretur quam illum | |
| qui veritus esset ne alter absolveretur; deinde, cum esset | |
| non dubium quid iudicari necesse esset, eum certe potius | |
| qui sibi aliqua ratione diffideret quam eum qui omni ratione | |
| confideret; postremo certe potius illum qui bis apud eos | 15 |
| iudices offendisset quam eum qui bis causam probavisset. | |
| Vnum quidem certe nemo erit tam inimicus Cluentio qui | 64.1 |
| mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium, | |
| aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo | |
| non ab Habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Op- | |
| pianico, purgo Habitum. Qua re, etsi satis docui rationem | 5 |
| nullam huic corrumpendi iudici fuisse, ex quo intellegitur | |
| ab Oppianico esse corruptum, tamen de illo ipso separatim | |
| cognoscite. Atque ego illa non argumentabor quae sunt | |
| gravia vehementer, eum corrupisse qui in periculo fuerit, | |
| eum qui metuerit, eum qui spem salutis in alia ratione non | 10 |
| habuerit, eum qui semper singulari fuerit audacia. Multa | |
| sunt eius modi; verum cum habeam rem non dubiam sed | |
| apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumen- | |
| torum non est necessaria. Dico C. Aelio Staieno iudici | 65.1 |
| pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum | |
| iudicium dedisse. Num quis negat? Te, Oppianice, ap- | |
| pello, te, T. Atti, quorum alter eloquentia damnationem | |
| illam, alter tacita pietate deplorat; audete negare ab Op- | 5 |
| pianico Staieno iudici pecuniam datam, negate, negate, in- | |
| quam, meo loco. Quid tacetis? an negare non potestis | |
| quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? Quo | |
| tandem igitur ore mentionem corrupti iudici facitis, cum ab | |
| ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iu- | 10 |
| dicium ereptam esse fateamini? Quonam igitur haec modo | 66.1 |
| gesta sunt? Repetam paulo altius, iudices, et omnia quae | |
| in diuturna obscuritate latuerunt sic aperiam ut ea cernere | |
| oculis videamini. Vos quaeso, ut adhuc me attente audistis, | |
| item quae reliqua sunt audiatis; profecto nihil a me dicetur | 5 |
| quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris | |
| studiis atque auribus esse videatur. |