| Quid est quod iam de Oppianici persona causaque plura | 59.8 |
| dicamus? Apud eosdem iudices reus est factus, cum his | |
| duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem | 10 |
| iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudi- | |
| carant locus ei primus est constitutus. Accusatus est | |
| criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt | |
| et praeterea multis quae ego omnia nunc omitto; accusatus | |
| est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C. | 15 |
| Fabricium conscium malefici condemnarant. Vtrum per | 60.1 |
| deos immortalis! magis est mirandum quod is condemna- | |
| tus est, an quod omnino respondere ausus est? Quid enim | |
| illi iudices facere potuerunt? qui si innocentis Fabricios | |
| condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et supe- | 5 |
| rioribus consentire iudiciis debuerunt. An vero illi sua per | |
| se ipsi iudicia rescinderent, cum ceteri soleant in iudicando | |
| ne ab aliorum iudiciis discrepent providere? et illi qui | |
| Fabrici libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, | |
| quia conscius, condemnassent, ipsum principem atque archi- | 10 |
| tectum sceleris absolverent? et qui ceteros nullo praeiudicio | |
| facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc quem bis | |
| iam condemnatum acceperant liberarent? Tum vero illa | 61.1 |
| iudicia senatoria non falsa invidia sed vera atque insigni | |
| turpitudine notata atque operta dedecore et infamia defen- | |
| sioni locum nullum reliquissent. Quid enim tandem illi | |
| iudices responderent, si qui ab eis quaereret: 'Condem- | 5 |
| nastis Scamandrum, quo crimine?' 'Nempe quod Habitum | |
| per servum medici veneno necare voluisset.' 'Quid Habiti | |
| morte Scamander consequebatur?' 'Nihil, sed administer | |
| erat Oppianici.' 'Et condemnastis C. Fabricium, quid ita?' | |
| 'Quia, cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus | 10 |
| autem eius in maleficio deprensus esset, illum expertem eius | |
| consili fuisse non probabatur.' Si igitur ipsum Oppianicum | |
| bis suis iudiciis condemnatum absolvissent, quis tantam | |
| turpitudinem iudiciorum, quis tantam inconstantiam rerum | |
| iudicatarum, quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset? | 15 |