| Atque hoc tum iudicio facto et Oppianico re et existima- | 56.1 |
| tione iam, lege et pronuntiatione nondum condemnato | |
| tamen Habitus Oppianicum reum statim non fecit. Voluit | |
| cognoscere utrum iudices in eos solos essent severi quos | |
| venenum habuisse ipsos comperissent, an etiam consilia | 5 |
| conscientiasque eius modi facinorum supplicio dignas iudi- | |
| carent. Itaque C. Fabricium quem propter familiaritatem | |
| Oppianici conscium illi facinori fuisse arbitrabatur reum | |
| statim fecit, utique ei locus primus constitueretur propter | |
| causae coniunctionem impetravit. Hic tum Fabricius non | 10 |
| modo ad me meos vicinos et amicos Aletrinatis non ad- | |
| duxit sed ipse eis neque defensoribus uti postea neque | |
| laudatoribus potuit. Rem enim integram hominis non | 57.1 |
| alieni quamvis suspiciosam defendere humanitatis esse puta- | |
| bamus, iudicatam labefactare conari impudentiae. Itaque | |
| tum ille inopia et necessitate coactus in causa eius modi | |
| ad Caepasios fratres confugit, homines industrios atque eo | 5 |
| animo ut quaecumque dicendi potestas esset data in honore | |
| atque in beneficio ponerent. Iam hoc prope iniquissime | |
| comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est | |
| difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quae- | |
| ritur, in periculis capitis, ut quaeque causa difficillima est, | 10 |
| ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur. Nisi | |
| forte hoc causae est quod medici nihil praeter artificium, | |
| oratores etiam auctoritatem praestare debent. Citatur reus, | 58.1 |
| agitur causa; paucis verbis accusat ut de re iudicata Cannu- | |
| tius; incipit longo et alte petito prooemio respondere maior | |
| Caepasius. Primo attente auditur eius oratio. Erigebat | |
| animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat | 5 |
| ipse Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius | |
| eloquentia sed defensionis impudentia commoveri. Postea | |
| quam de re coepit dicere, ad ea quae erant in causa adde- | |
| bat etiam ipse nova quaedam volnera ut, quamquam sedulo | |
| faciebat, tamen interdum non defendere sed praevaricari | 10 |
| videretur. Itaque cum callidissime se dicere putaret et | |
| cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset: | |
| 'Respicite, iudices, hominum fortunas, respicite dubios | |
| variosque casus, respicite C. Fabrici senectutem'—cum hoc | |
| 'respicite' ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit | 15 |
| ipse. At C. Fabricius a subselliis demisso capite disces- | |
| serat. Hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre | 59.1 |
| patronus causam sibi eripi et se cetera de illo loco 'Respi- | |
| cite, iudices' non posse dicere; nec quicquam propius est | |
| factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad | |
| subsellia reduceret ut reliqua posset perorare. Ita tum | 5 |
| Fabricius primum suo iudicio, quod est gravissimum, deinde | |
| legis vi et sententiis iudicum est condemnatus. |