| Obiectum est C. Vibium Capacem ab hoc A. Cluentio | 165.1 |
| veneno esse sublatum. Opportune adest homo summa fide | |
| et omni virtute praeditus, L. Plaetorius, senator qui illius | |
| Vibi hospes fuit et familiaris. Apud hunc ille Romae | |
| habitavit, apud hunc aegrotavit, huius domi est mortuus. | 5 |
| At heres est Cluentius. Intestatum dico esse mortuum | |
| possessionemque eius bonorum ex edicto praetoris huic | |
| illius sororis filio, adulescenti pudentissimo et in primis | |
| honesto, equiti Romano, datam, N. Cluentio quem videtis. | |
| Alterum venefici crimen Oppianico huic adulescenti, cum | 166.1 |
| eius in nuptiis more Larinatium multitudo hominum pran- | |
| deret, venenum Habiti consilio paratum; id cum daretur in | |
| mulso, Balbutium quendam, eius familiarem, intercepisse, | |
| bibisse, statimque esse mortuum. Hoc ego si sic agerem | 5 |
| tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus verbis | |
| dicerem per quae nunc paucis percurrit oratio mea. Quid | 167.1 |
| umquam Habitus in se admisit ut hoc tantum ab eo facinus | |
| non abhorrere videatur? quid autem magno opere Oppiani- | |
| cum metuebat, cum ille verbum omnino in hac ipsa causa | |
| nullum facere potuerit, huic autem accusatores viva matre | 5 |
| deesse non possint? id quod iam intellegetis. An ut de | |
| causa eius periculi nihil decederet, ad causam novum crimen | |
| accederet? Quod autem tempus veneni dandi illo die, illa | |
| frequentia? per quem porro datum? unde sumptum? quae | |
| deinde interceptio poculi? cur non de integro autem datum? | 10 |
| Multa sunt quae dici possunt, sed non committam ut videar | |
| non dicendo voluisse dicere; res enim se ipsa defendit. | |
| Nego illum adulescentem quem statim epoto poculo mortuum | 168.1 |
| esse dixistis omnino illo die esse mortuum. Magnum crimen | |
| et impudens mendacium! Perspicite cetera. Dico illum, | |
| cum ad illud prandium crudior venisset et, ut aetas illa fert, | |
| sibi tamen non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita | 5 |
| esse mortuum. Quis huic rei testis est? Idem qui sui | |
| luctus, pater; pater, inquam, illius adulescentis, quem | |
| propter animi dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo | |
| loco testem in A. Cluentium constituere, is hunc suo testi- | |
| monio sublevat; quod recita. Tu autem, nisi molestum | 10 |
| est, paulisper exsurge; perfer hunc dolorem commemo- | |
| rationis necessariae, in qua ego diutius non morabor quoniam, | |
| quod fuit viri optimi, fecisti ut ne cui innocenti maeror tuus | |
| calamitatem et falsum crimen adferret. |